CAP. XIII. De sexta petitione contra gulam.

Et ne nos inducas in tentationem. Haec est sexta petitio quae contra vitium gulae opponitur. Orat enim, ut non inducatur in tentationem, neque seducatur ab illecebra blandiente, quae sub velamento necessitatis familiarius accedens, e vicino pulsat mentis constantiam, et blande provocat; irritans in excessum superfluitatis. Nam et idcirco specialiter haec pestis tentatio appellatur, quia caetera vitia longe a natura sunt humana; et ob hoc quanto minus rationis praeferunt, tanto minus tentationis adducunt. Tentare etenim est callide experiri, et quasi blandis quibusdam conatibus praemissis, ante violentam impulsionem probare, quid existimari possit de illo quod dubium est. Ubi ergo indissimulata violentia est; non tam tentatio quam oppressio est, si praevalet, invasio nominatur. Appetitus itaque edendi, quia per insitam necessitatem dominatur, tanto efficacius quidquid adducit, ingerit, quanto minus repelli potest, etiam tunc, cum propter id quod illi reprehensibile inest, probari non potest. Nam et quando superflua suadet, quamvis per rationem ab excessu cohibeatur, non tamen ab eo quod debitum est necessitati, compescitur. Itaque et tunc illi ad sustentationem naturae ex necessitate servimus, quando illum per immoderatum desiderii fervorem, metas necessitatis transire velle cognovimus, Propterea quia per debitum necessitati obsequium suscipitur, e vicino pulsans cum eo quod dulce est infirmitati, blande suggerit etiam id quod concessum non est necessitati. Haec est tentatio, quam falsa ratio nititur comprobare, ut quia id quod necessitati debitum est, rationabiliter suscipitur, hoc quoque, quod merito superfluitati deputandum est non caveatur; itaque tentat vitium blande per necessitatem tangens, si forte per ipsam necessitatem, emollire animum possit ad superfluitatem. Haec est tentatio secundum proprietatem. Caetera vitia dum impugnant, gravare possunt, sed quia a natura, faciendi rationem non habent, quasi tentare non possunt; propter hoc specialiter tentatio nominata est, quia callide persuadet quod licitum non est, ad quam quia per naturalem necessitatem inevitabiliter acceditur, non rogat, quod impossibile est ut ad illam non veniat, sed tantummodo, ut in illam non inducatur. Ne nos, inquit, inducas in tentationem. Tu es enim ductor noster in via hac, qua currimus ad te, non enim perveniemus ad te, nisi ducamur a te. Ergo dux noster es tu, duc bene, quia veritas es, duc ad bonum, quia vita es; si erramus te sequentes, reprehenderis tu, qui ducatum praebere debes; multa occurrunt in via vitae hujus, quae seducere conantur, sed tuum est dirigere, ne seducamur, sicut tuum est defendere, ne opprimamur. Vide ergo, Domine, ut impleas, quod tuum est. Tu ducatum spopondisti currentibus ad te. Duc igitur et dirige nos, ne forte error tentationis nostrae hic tibi ascribatur, si nos per superfluitatem excedere permittis in illam, qui necessitate ducis ad illam. Idcirco, Domine, ne nos inducas in tentationem; tibi enim imputabimus, si fieri permiseris. Habemus hic aliquid, quod opponamus adversum te; si derelinquimur a te. Idcirco hic adversus tuam majestatem amplius aliquid praesumimus, qui sic fecisti nos, ut sine illo vivere non possimus, cum quo securi esse non possumus; propterea si socias illi, custodi ab illo. Alioquin, Domine, inducis nos tu, si decipimur ab eo quod nec repellere possumus propter te, nec cavere sine te. Si ergo, Domine, inducis nos tu, et decens non erit bonitati tuae, si perditio nostra in tuam causationem convertatur, propterea ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Utrumque enim petimus, ut et a futuris custodias, quae cavere non possumus sine te, et a praeteritis liberes, quae non fecimus per te. Itaque ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo.