CAP. XIV. De septima petitione contra luxuriam.

Libera nos a malo. Haec est septima petitio, quae contra vitium luxuriae opponitur, praecedens crapula, subsequentis libidinis fomes est. Itaque post gulam recte contra luxuriam ad orationem convertimur, libera nos a malo. Nos enim captivi tenemur, nec possumus exire a violenta manu vitiorum et a servitute peccati, nisi tu eripias, libera nos. Ecce ad quem finem venit superbia nostra. Tu fecisti nos, ut omni creaturae tuae dominaremur; tibi soli Domino creaturarum omnium nos subiecisti. Venit autem superbia et persuasit nobis, ut cervicem erigeremus adversum te; sic recessimus a te Domine, et ecce soli sine te facti sumus servi vitiorum qui servire noluimus Domino omnium; sic ergo, Domine, stultitia nostra injuriam tuam ulciscitur, nostris miseriis de nobis vindicaris libera ergo nos a malo. Ecce ad te clamamus captivi, qui te contempsimus liberi; ecce qualem Dominum contempsimus! ecce quali tyranno servivimus! Turpitudo captivos nos tenet: ut confundatur praesumptio nostra: libera ergo nos, Domine, a malo. Gloria tua est miseria nostra: tales facti sumus, qui te Dominum omnium reliquimus. Ecce clamamus ad te, quia malis nostris docti sumus nihil nos posse sine te. Ideo libera nos tu, Domine: qui solus potest, libera nos a malo: malum est hoc, Domine, et non est sicut caetera mala: crudelius persequitur, profundius nocet, efficacius laedit: blanditur, ut fallat: lenocinatur ut perimat: mentitur dulcedinem, ut amaritudinem infundat. Ideo, Domine, difficilius vincitur tardius extirpatur: quia nostris desideriis adversum nos pugnat, et ad mortem blandiente dulcedine ipsam etiam voluntatem penetrat, et ut post modum toti naturae dominetur: ipsam (quae totum regit) rationem violenta quadam pestiferae dilectionis persuasione inclinat. Propterea malum est: libera nos a malo, ipsum enim, bonum se esse mentitur dum delectat: nos autem malitiam ejus experti, malum agnoscimus. Idcirco libera nos a malo. Si ira est, vexat; si invidia, tabefacit, et singula quaeque vitia malitiam suam non abscondunt: facile enim cognoscuntur noxia: dum sentiuntur amara. Propterea dum hoc, vel illud dicitur: intelligatur quod est ipsum malum. In se quippe habet unum quodque: unde non possit abscondi. Hoc vero non intelligitur: nisi eo, quo est ipsum, amplius aliquid dicatur. Propterea dicimus, quod malum est: quoniam forte non sentiretur, nisi diceretur. Sensus quippe in eo fallax experimentum habet, et decipitur in se, nisi doceatur extra se: propterea diseat malum audiendo; qui aestimare forte poterat bonum esse sentiendo, libera nos a malo. Scimus jam malum esse; idcirco liberari flagitamus; quia malum est libera nos. Scientia quippe illuminata est ut agnoscat; sed fortitudo nondum roborata, ut vincat. Quantum ergo dominabatur quando adhuc ignorabatur, quod jam non potest celari, nec potest tamen superari. Audi igitur confitentes, et adjuva impotentiam. libera nos a malo ,