|
Cum descendisset Jesus de monte, secutae sunt eum turbae, et ecce
leprosus veniens adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
Et extendens manum tetigit eum, dicens: Volo, mundare. Et confestim
mundata est lepra ejus. (Matth. VIII.) Mons in hoc loco, significat
sublimitatem divinae majestatis; campestria vero, humilitatem
incarnationis. Unigenitus namque Dei ante incarnationem fuit in monte:
nostram autem carnem assumens, ad ima descendit: in monte manens in
forma Dei, in campestribus apparens in forma servi.
Leprosus, quem Dominus sanavit in planitie campi, genus designat
humanum, dispersum per planitiem mundi. Quod vere fuit leprosum: quia
non solum originali culpa, verum etiam multis actualibus exstitit
contaminatum. Erat enim diversis pollutum cultibus idololatriae: erat
foedatum multis flagitiorum criminibus; Dominus autem leprosum tetigit
quando divinitatem suam humanae fragilitati sociavit; et leprosum
mundavit, quando in cruce culpam generis humani moriens expiavit. Lepram
tetigit et mundus permansit: quia veram humanitatis formam sumpsit et
culpam non contraxit. Leprosus iste est genus humanum, quodx, quandiu
fuit leprosum, a Deo fuit et a civitate Dei, id est Hierusalem (quae
sursum est mater nostra) separatum et longe remotum. Sed Dominus (sicut
supra dictum est) leprosum curavit et civem suae civitatis fecit Hoc
idem Dominus quoque miraculum per suam gratiam, quotidie facere non
dedignatur. Sunt etenim multi intra ambitum sanctae Ecclesiae vitiorum
lepra foedi et peccatorum contagio, quasi lepra polluti. Omnes enim
immundi fornicarii, concubinarii, incestuosi, adulteri, avari,
feneratores, falsi testes, perjuri, qui etiam dicunt fratri, fatue, et
qui vident mulierem ad concupiscendum eam, et quicunque etsi non opere,
tamen mali sunt voluntate: omnes, inquam, tales qui per culpam sunt a
Deo separati, a sacerdotibus, legem Dei scientibus et custodientibus,
judicantur esse leprosi, et a coetu fidelium etsi non corporaliter,
tamen spiritualiter segregati. Quotiescunque igitur Dominus aliquem
hujusmodi impium justificat, recte leprosum mundat. Quandiu autem homo
est impius, tandiu est leprosus: quando vero justificatur, tunc
mundatur. Quicunque modo est a coetu sanctorum segregatus per culpam:
nisi interim mundetur per gratiam, longius in futuro removebitur per
poenam. Sicut autem per lepram peccata damnabilia, sic per scabiem
peccata venialia designantur: sicut est inutilis cogitatio, otiosus
aliquando sermo, risus, et hujusmodi. Et notandum, quod nemo propter
scabiem de civitate pellitur, nemo a civibus segregandus judicatur: quia
et si quando pro nostra fragilitate venialia committimus, nequaquam pro
hujusmodi a consortio fidelium separamur: debemus tamen istam scabiem
curare: debemus etiam venialia peccata (quamvis nonnullis videantur esse
tam levia, ut non censeantur curanda) debemus, inquam, in quantum
valemus, et Dominus adjuverit, ea de nobis propulsare. Quodlibet enim
peccatum licet hominibus videatur esse minimum: si non displiceat,
potest apud justum fieri magnum. Dicit namque sicut ab aliis audivimus,
B. Augustinus. Nullum peccatum criminale dum displicet; nullum veniale
dum placet. Studeamus igitur non solum magna, sed et minima vitare
peccata: ne si minima contemnimus, paulatim in mortalia de fluamus.
|
|