CAP. XVII. De transitu discipulorum per sata.

Factum est autem, dum per ambularet Jesus per sata: discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas (Matth. XII). Discipuli per sata transeunt: dum praelati subditos pia sollicitudine circumspiciunt, et qualiter quemque ad regnum coelorum pertrahant, sedulo perpendunt; et dum eos ad beatitudinem trahere concupiscunt, quasi salutem eorum esuriunt: spicas vellunt, cum mentes audientium, per praedicationem ab amore temporalium dividunt. Spicas fricant cum eos paleis vitae veteris exspoliant: grana manducant, dum eos superfluitate, et asperitate purgatos veritati sanctae Ecclesiae sociant, et eidem incorporant. Et hoc Sabbato faciunt: quia a terrenis actibus quiescentes, et Deo vacantes, requiem coelestem et operando quaerunt, et praedicando promittunt: Aliter. Per sata ambulant, quia sacra eloquia investigant. Esuriunt, dum in eis sententias meliores discere concupiscunt. Spicas vellunt, dum ea in Scripturis, quae sibi utiliora videntur, colligunt. Collectas fricant: dum sub paleis litterae requirunt grana spiritualis intelligentiae. Grana vero manducant; dum per spiritualem intelligentiam, virtutes, et opera roborant. Et hoc Sabbato faciunt; quia vacant, ut videant: quoniam Dominus ipse est Deus. Hoc Dominus sabbati probat, sed stulti defensores Sabbati reprobant; quia solam superficiem litterae diligunt: mentis refectionem nesciunt, requiem animarum non norunt.