CAP II. De Oratione Dominica secundum Matthaeum et de septem petitionibus in ea contentis.

Inter omnia quae humana fragilitas facere potest unde placere Deo valeat, plurimum valet oratio, si cum pura conscientia et cordis humilitate fiat. Quia si conscientia fuerit forte pravae voluntatis, vel operis veneno polluta; si cor nostrum inani fuerit elatione repletum, oratio nostra apud Deum non recipitur nec noster animus exauditur. Qui enim averterit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII). Mediator itaque Dei et hominis Christus Jesus homo, humanae saluti consulens, ac misericorditer providens, inter caetera suae sacratissimae doctrinae verba, formam orationis instituit, et quomodo Patrem orare debeamus, edocuit, dicens: Cum oraveritis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare. Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt; putant enim, quod in multiloquio suo exaudiantur. Sic ergo vos orabitis: Pater noster; qui es in coelis, etc. (Matth. VI.) In hac Oratione Dominica septem petitiones esse dinoscuntur. Prima petitio est: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum; secunda est: Adveniat regnum tuum; tertia: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra; quarta: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; quinta: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sexta: Et ne nos inducas in tentationem; septima. Libera nos a malo (ibid.).

PRIMA PETITIO: Pater noster, qui es in coelis sanctificetur nomen tuum. Ecce, charissimi, singulis fere diebus clerus et populus; viri et mulieres; sed praecipue diebus solemnibus congregatim ad basilicas convolant; melioribus vestibus coram aspectibus hominum singuli pro facultate sua se adornant, domum Dei securi quasi filii Dei communiter intrant, genua flectunt, pectora tundunt, manus expandunt, ora aperiunt, preces fundunt, dicentes: Pater noster, qui es in coelis. Sed (quod sine gravi moerore dicendum non est) multi deprecaturi Deum, domum Dei ingrediuntur; et pauci exaudiuntur. Multi Deum vocant Patrem in hac oratione, qui ejus filii non sunt; sed illius Patris, de quo scriptum est, vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII). Dei non sunt filii quia ejus perdiderunt gratiam; diaboli sunt filii, quia genuit eos et nutrit per culpam. Filii diaboli sunt (sicut in aliis sententiis dicere solemus) homines immundi, concubinarii, adulteri, rapaces, avari, maledici, feneratores et aliis quibuscunque damnabilibus peccatis depravati, qui dicunt fratri suo, fatue: qui vident mulierem ad concupiscendum eam (Matth. V), et quicunque, et si non perverso opere, perversa tamen a Deo parati sunt voluntate. Quicunque igitur, fratres, Deum in Oratione Dominica Patrem vocat, quicunque ab eo exaudiri desiderat, taliter vivat, ut Deus eum Filium suum recognoscat per gratiam, qui omnium est Pater per naturam; alioquin, cum judicabitur, exibit condemnatus, et oratio ejus fiet in peccatum (Psal. CVIII). Pater noster qui es in coelis. Qui dicit, Pater, captat benevolentiam; qui dicit, noster, excludit superbiam; qui dicit qui es in coelis, exhibet reverentiam. Qui dicit, Pater, captat benevolentiam, quia pium clamat. Qui dicit, noster, superbiam excludit: quia non sibi arrogat proprium aut specialem, sed etiam aliis esse communem denuntiat. Qui dicit, qui es in coelis, reverentiam exhibet; quia non solum in infimis, sed etiam in summis eum praesidem praedicat per fidem. Sanctificetur nomen tuum. Multa sunt nomina divina, quod ergo nomen petimus sanctificari cum dicimus, nomen tuum sanctificetur: nomen Dei, fides est, per quam credentibus innotescit. Sanctificetur nomen tuum, id est fides tua, quae est tui notitia. Sed tu inquis, nomen Dei non est sanctificatum, sed sanctum; omnes enim Scripturae clamant, omnes resonant: Sanctum est nomen tuum (Psal. CX). Nomen Dei, fratres, sanctum est; sed adhuc in cordibus quorumdam potest amplius sanctificari. Potest namque sanctificari in cordibus paganorum, in quibus nondum est sanctificatum per fidem. Potest namque sanctificari in cordibus Judaeorum, in quibus non est sanctificatum per fidei consummationem. Potest sanctificari in cordibus falsorum Christianorum, in quibus nondum est sanctificatum per dilectionem. Potest etiam amplius sanctificari in cordibus electorum; per majorem fidei consummationem et majorem Dei, et proximi dilectionem. Quanto enim perfectius Deum diligit, et credit electus, tanto amplius nomen Patris in se sanctificat et sanctificatum demonstrat. Dicamus igitur: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum in cordibus paganorum, sanctificetur in cordibus Judaeorum, ut illi in te credant, et isti perfectius in te credant, et te utrique diligant. Sanctificetur in cordibus falsorum Christianorum, ut, sicut habent per fidem tui cognitionem, sic quoque habeant per affectum dilectionem. Sanctificetur adhuc in cordibus electorum per majorem claritatem cognitionis, et majorem suavitatem dilectionis. Ergo, Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum.

SECUNDA PETITIO: Adveniat regnum tuum. Quid est quod petimus, dum dicimus: Adveniat regnum tuum. Nunquid non habet regnum Deus; nunquid non est rex Deus? Si Deus non est rex aut non habet regnum, quid est quod Psalmista dicit: Rex omnis terrae Deus, psallite sapienter? (Psal. IV, 6.) Ergo rex est Deus et regnum habet Deus, quare ergo petimus, ut adveniat regnum ejus? Non petimus ut adveniat in hoc quod jam est, sed in hoc quod nondum manifestum est. Adhuc enim nascituri sunt multi, qui ad regnum ejus sunt praedestinati, nec dum tamen sunt de regno ejus esse omnibus manifestati. Adveniat ergo regnum tuum, o Pater coelestis! ut per naturam carnis generentur ad regnum tuum praedestinati, et per gratiam baptismi regenerentur et fiant justi; et per charitatem justitiae omnibus manifestentur esse filii regni tui. Adveniat quoque regnum tuum, ut in fine saeculi, in die judicii, in resurrectione generali, separentur grana a paleis, pisces a colubris, agni ab hoedis, frumentum a zizaniis (Matth. XIII; Matth. XXV). Et Ecclesia tua, quae est regnum tuum, de pressura saeculi praesentis te vocante transeat in gloriam patriae coelestis. Item adveniat regnum tuum, ut, sicut regnas in justificatis, ita regnes in justificandis; et sicut regnas in illis qui sunt boni, sic expulsa potestate daemonum regnes et in illis qui sunt adhuc mali. Adveniat igitur regnum tuum.

TERTIA PETITIO. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Scimus quod in coelo nullus sanctorum, vel angelorum a voluntate Dei deviat, nemo illi contradicit; quomodo ergo fieri poterit, ut voluntas Dei ita in terra, sicut in coelo fiat? ut videlicet in terra nemo, vel per ignorantiam vel per fragilitatem humanam delinquat, cum infans unius diei non sit sine peccato super terram, et in multis offendamus omnes? (Jac. III). Verum sciendum est quod particula, sicut, non est quantitatis, sed qualitatis; et similitudinen insinuat non aequalitatem. Si quis enim aedificaret domum parvam secundum formam, et dispositionem domus majoris, non diceremus de parva domo, tanta est ista quanta et illa major? sed diceremus, talis est ista qualis illa, talis similitudine, non tanta quantitate. Fiat ergo, o Pater, voluntas tua, sicut in coelo per angelos et per sanctos, et per primam stolam jam glorificatos; ita, et in terra per homines justificandos, et glorificandos; ut, sicut illi voluntatem tuam faciunt in coelo, ita isti faciant eam in terra, etsi non secundum aequalitatem, tamen secundum similitudinem, id est si non secundum illorum perfectionem, tamen secundum perfectionis eorum imitationem. Fiat voluntas tua non solum in electis per bonorum operum exhibitionem, verum etiam in reprobis per malorum dispositionem. Quamvis enim malorum non sis auctor, es tamen malorum dispositor, et quamvis sub potestate tua multa sint mala, nulla tamen relinquis inordinata; et sic fit in omnibus voluntas tua; in bonis per actionem, in malis per ordinationem. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra; ut sicut in coelo faciunt voluntatem tuam cherubin et seraphin, throni et dominationes, virtutes, principatus, angeli, archangeli, patriarchae et prophetae, apostoli et martyres, confessores, virgines et omnes animae electae a vinculis corporum suorum solutae, coram te glorificatae, sic, secundum gratiam a te sibi concessam et secundum possibilitatem suam, faciant ea in terra omnes episcopi, presbyteri, et omnis clerus; omnes reges, principes et universus populus, masculi et feminae, magni et pusilli, boni et mali quoque de malo ad ad bonum conversi. Fiat voluntas tua non solum in creaturis rationalibus per tui cognitionem et dilectionem, sed etiam in creaturis irrationalibus per earum existentiam et multiplicationem. Fiat voluntas tua, non tantum in rebus sensibilibus per fecunditatem propagationis, sed et in rebus insensibilibus et viventibus; Fiat, inquam, per vegetationem germinationis Fiat denique voluntas tua, non solum in rebus quolibet modo viventibus, verum etiam in rebus quolibet modo sed tibi placito subsistentibus. Item fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra, id est sicut fit in justificatis jam, sic fiat in adhuc justificandis. Item fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra, id est sicut ratio per gratiam tuam adjuta faciendum dictat; sic et caro sine contradictione et defectu dictata perficiat. Fiat ergo voluntas tua, sicut in coelo et in terra.

QUARTA PETITIO. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Fecit Deus hominem ex substantia duplici; corporali scilicet et spirituali: quia ergo compositus est ex duabus substantiis, necessarius est ei duplex panis, unus corpori, alter spiritui; corpori panis corporalis, spiritui spiritualis; corpus pascit agrestis annona; spiritum pascit sacra doctrina. Corporalem panem a Deo petimus, quia nisi dederit Deus pluviam et fecerit terram germinare, non possemus hunc panem habere. Spiritualem a Deo petimus panem, quia et ipsum nisi dederit Deus, non haberemus. Panem corporalem dispensare debent filiis suis patres carnales, panem spiritualem dispensare debent Patres spirituales praelati, scilicet et doctores. Hinc quaeritur jam inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV). Quis enim est nostris temporibus fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore (Matth. XXIV), qui panem doctrinae communicet fideliter et prudenter? fideliter quantum ad Deum, prudenter quantum ad homines? fideliter quantum ad Deum, ut videlicet cum tanta fide, tanto timore, tanta sollicitudine, tanta instantia, tanta diligentia quemadmodum praecepit Deus, verbum Dei dispenset? Prudenter quantum ad homines, ut secundum capacitatem uniuscujusque singulos erudiat? Sed (quod sine gravi luctu recordandum non est) sicut ait beatus Gregorius, mundus sacerdotibus plenus est et tamen si sit qui bonum libenter audiat, non est qui dicat. Quid facturi, quid dicturi sunt quidam nostri temporis sacerdotes, in die judicii, in die calamitatis de longe venientes? Qui ordinem sacerdotalem susceperunt, sed inordinate vivere non erubescunt. Qui diligunt cum vulgo sibi commisso, prorsus indocto, pravis moribus corrupto, in quadriviis sedere; verba inutilia, vel etiam perniciosa dicere et audire; superbe jurare et non solum vivis, sed et mortuis detrahere? Redditus Ecclesiarum sibi commissarum opportune et importune requirunt, oblationes toto cordis hiatu concupiscunt; ore nonnunquam imprudenter exigunt; advenientes utraque manu recipiunt. Quidam autem commessationibus et compotationibus intendunt; cubilibus, et impudicitiis sese involvunt, et multa quae ab eis in occulto fiunt, sicut dicit Apostolus, turpe est et dicere (Ephes. V). Lanis Dominici gregis vestiuntur lacteque pascuntur, et oves prae penuria et fame verbi Dei moriuntur. Decurrit tempus, transit anni circulus, nec unum verbum de ore eorum egreditur, quo grex illis commissus erudiatur, de malo corripiatur, ad bonum revocetur, et in ipso confirmetur; quotidie tamen se obsequium praestare Deo arbitrantes, verba divinae laudis ululant, aut certe sibilant, et audientes, et intuentes, sono vocis et motu corporis scandalizant, non aedificant. Pasce igitur, Domine, pasce tu ipse oves tuas. Unctio tua doceat eas de omnibus, ut Spiritus tuus per internam inspirationem illis doctrinam infundat (I Joan II), quam talium sacerdotum os mutum non dispensat Cogitare debent tales sacerdotes animadversiones propheticas adversum se esse prolatas, quibus dicitur: Erit sicut populus, sic sacerdos (Isa. XXIV). Et item: Sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus? (Jer. II.) Et tenentes legem, nescierunt me (ibid.). Et in alio loco de hujusmodi, scriptum est: Canes muti, non valentes latrare (Isa. LVI). Et: Canes impudentissimi nescierunt saturitatem (ibid.). Nemo itaque ab hujusmodi sacerdotibus exspectet sibi panem sacrae doctrinae dari; quia tales sacerdotes docere vel nesciunt, vel erubescunt, vel contemnunt. Quid igitur facient oves illis commissae? Considerare debent aliis in locis esse sacerdotes doctos, sancteque viventes, et illos adire, et per illos se doceri consilium animarum suarum suppliciter postulare. Sunt etiam quidam falsi praedicatores, qui sicut zizania in agro Dominico a diabolo sunt seminati, qui totum mundum in suis phylacteriis peragrant, et vulgus indoctum, et diversis peccatis oneratum, verbis mendacibus beatificant, dicentes: Pax, pax, cum non sit pax (Jer. VIII). Sed quid dicit Scriptura? Popule meus, qui te beatificant: ipsi te seducunt, et viam gressuum tuorum dissipant (Isa. III). Et item: Erunt, qui beatificant et qui beatificantur, praecipitati (Isa. IX). Itaque panem nostrum quotidianum da nobis hodie; panem corporalem et panem spiritualem. Panem corporalem, ut facias terram germinare, fructum suum facere et consummare; panem spiritualem, ut inspires praelatis et doctoribus Ecclesiae tuae, ut doctrinam suam sibi traditam nobis studeant fideliter et prudenter dispensare, et si illi istum frangere nobis panem non curant, tu ipse nos pasce per occultam sancti Spiritus tui inspirationem. Ut intus per te capiamus panem, quo foris fraudamur per illorum taciturnitatem. Panem ergo nostrum quotidianum da nobis hodie.

QUINTA PETITIO. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quam multis timenda et periculosa est fratres, ista oratio! multis enim plus confert detrimenti quam augmenti; plus damni quam lucri. Sunt namque quidam, qui per magnam et longam malignitatem, et odiorum malitiam obdurati; illos, qui per aliquam injuriam eis facti sunt debitores, manibus suis jugulare aut trucidare et omnibus modis laedere concupiscunt, nec pro timore Dei; nec pro precibus hominum satisfactionem recipere vel concordiam facere volunt. De talibus scriptum est: Uva eorum uva fellis, et botrus amarissimus, fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile (Deut. XXXVIII); qui cum tales sint secure tamen ad Ecclesiam confluunt, et coram Deo et altari ejus orantes, dicunt: Pater noster, dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sed o misera insipientia, o infelix praesumptio, iram Dei adversum se precibus provocare dicitur, cum homo homini servat iram, et a Deo quaerit misericordiam (Eccli. XXVIII). Sunt autem quidam imperfecti, quorum imperfectioni, sicut dicit B. Augustinus, divina miseratio condescendens concedit, ut saltem tunc debitoribus suis debita dimittant: cum ipsi debitores indulgentiam ab eis sibi dari postulaverint, sicut Dominus servo suo nequam fecisse legitur, quemadmodum scriptum est: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me (Marc. XVIII). Quicunque autem rogatus a debitore, debitum cujuslibet injuriae dimittere contemnit, in vanum sibi a Domino dimitti debitum peccati sui petit; quinimo magis illud coram oculis judicis aggravat quam allevet. Quamvis vero imperfectis concedatur sua posse requirere, satisfactionem de injuria sibi illata recipere, et a debitoribus de indulgentia rogari: debent tamen, si contingat nihil horum fieri, omnibus iram proprii cordis refrenare, et de semetipsis tenebras odiorum pellere, memores illius quod scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I); et item: Qui odit fratrem suum homicida est, et omnis homicida non habet partem in regno Christi, et Dei (I Joan. III). Perfectorum autem est puro corde omnia omnibus vultu jucundo sine restauratione rerum, sine satisfactione injuriarum, et sine ullis precibus debitoribus suis indulgere; insuper et sua tribuere, et obsequia charitatis exhibere. Provideat ergo unusquisque sibi in oratione ista: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, ut qualem indulgentiam a Deo cupit accipere, talem studeat aliis facere. Sin autem, secundum consilium meum taceat, et istam orationem minime dicat: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Dimitte ergo nobis, o Pater, debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et si per aliquam fragilitatem, vel etiam perniciem nos videas non dimittere sicut debemus, da nobis gratiam, ut secundum tuam voluntatem dimittamus, et sic tuam indulgentiam consequamur. Da ut sic diligamus homines, ut eorum non diligamus errores; ut sic in eis diligamus naturam, ut non diligamus culpam; ut sic diligamus quod sunt, ut non diligamus quod male faciunt. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

SEXTA PETITIO. Et ne nos inducas in tentationem. Cum scriptum sit: Deus intentator malorum est, ipse neminem tentat: unusquisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus (Jac. I), quid est quod petimus, cum dicimus: Et ne nos inducas in tentationem? Est igitur sensus: Ne nos inducas in tentationem, non ut nunquam nos permittas a tentationibus infestari, sed da ut per tentationes probemur, nec reprobemur. Multum prosunt tentationes electis, qui per tentationis victoriam pertingunt ad coronam, sicut Jacobus apostolus testatur, dicens: Beatus vir, qui suffert tentationem; quoniam, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Jac. I). Et in principio ejusdem Epistolae: Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis, scientes quod probatio fidei vestrae (quae per tentationes fit) patientiam operatur (ibid.). Et de patientia scriptum est: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI). Tentationum autem quatuor sunt species, sive modi, sicut in alio loco jam diximus. Tentatio namque alia levis, alia occulta, alia gravis, alia manifesta. Tria autem sunt, quae nos tentant, caro nostra, mundus, diabolus. Caro nos tentat per gulam et luxuriam; mundus tentat nos per prospera et adversa: per prospera ut decipiat, per adversa, ut frangat; diabolus omnibus modis nos aggreditur, et ad omnem nequitiam nos adducere conatur. Itaque, Pater noster, ne nos inducas in tentationem, id est ne nos permittas tentari supra id quod possumus; sed da cum tentatione etiam proventum, ut possimus sustinere (I Cor. X). Ne nos ergo inducas in tentationem.

SEPTIMA PETITIO: Libera nos a malo. Multa sunt mala, quibus humana subjacet conditio quorum periculum per se minime evadere valet, quae generaliter considerata sex modis distinguere possumus. Malum aliud est corporis, aliud animae. Item aliud est malum, quod est culpa; aliud est malum, quod est poena. Item aliud est malum praesentis saeculi; aliud malum futuri. Ab omnibus istis, et ab aliis (quae per ista comprehenduntur, et sub istis continentur) petimus liberari, quando oramus dicentes: Libera nos a malo, quasi diceremus: Libera nos, Pater, ab omni malo; quia, nisi tu liberes nos, non poterimus sine te liberari nec ab uno, nec a multis, nec a magno, nec a minimo. Libera nos ergo tu, Pater, a malo.

PRAEDICTARUM PETITIONUM CONCLUSIO. Amen, interpretatur vere, aut fideliter fiat, et concludit praedictas omnes petitiones. Amen, quasi dicamus. O pater noster, qui es in coelis, vere fiant omnia in nobis et in aliis, quae supra postulavimus. Vere sanctificetur nomen tuum. Vere adveniat regnum tuum. Vere fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Vere panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Vere dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vere ne nos inducas in tentationem. Vere libera nos a malo. Ista est, fratres, jugiter dicenda oratio, utpote quam ipse Salvator docuit, et qua nobis Pater jugiter orare praecepit. Nulla est enim sublimior ista, nulla utilior. Sunt quidam, qui sicut ethnici gloriantur se multa verba fundere, multa psalteria legere, diversas horas decantare, prolixas orationes continuare, cum ore Domino loquuntur, corde nonnunquam in extremis terrae finibus vagantur. Meminerint tales Scripturae, quae dicit: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Isa. XXIX). Nec ista dicentes sanctae orationis solertiam, et perseverantem devotionem culpamus, quam multum laudamus, dum prolixitatem orationis comitatur fervor etiam internae dilectionis.

SEQUITUR ALTERA ORATIONIS DOMINICAE EXPOSITIO ALIUNDE HUC APPOSITA.