|
Exiit qui seminat seminare semen suum (Matth. XIII). Semen est verbum
Dei; sator, Christus; ager, mundus; via, est cor frequenti malarum
cogitationum transitu attritum, et arefactum, ne verbi semen possit
excipere vel germinare. Volucres, a quibus semen rapitur daemones sunt,
per quos verbum, ne fructificet, aufertur. Qui ideo volucres coeli
dicuntur, quia coelestis et spiritualis sunt naturae, vel quia per aera
discurrunt. Petra est indomitum cor, et durum, nullo vomere verae fidei
penetratum; in quo non est verus amor, aut perseverantia virtutis.
Spinae, sunt divitiae, quae per multas curas cor lacerant, et semen
verbi suffocant. Terra bona, cor mite et docile; quod vere fructum
facit; cum in ipso perfecta bonorum operum plenitudo crescit. Fructus
seminis, justificatio est hominis.
|
|