|
Simile est regnum coelorum homini, qui semen bonum seminavit in agro
suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit
zizania (Matth. XIII). In his verbis Dominicis, quae caeteris faciliora
sunt et magis manifesta, non multum morandum esse, sed succincte esse
transeundum, decernimus. Homo iste, qui bonum semen seminavit, Christus
est; ager, mundus; semen, verbum Dei. Inimicus, diabolus; zizania,
haereticorum dogmata, sive quaelibet peccata. Cum autem dormirent
homines, venit inimicus et superseminavit zizania. Dormitio hominum,
mortem significat apostolorum, sive torporem praelatorum. Post mortem
nimirum apostolorum, emerserunt haeretici; qui diabolo cooperante dogma
pravum sparserunt per agrum mundi. Dormientibus quoque per torporem
praelatis, surgunt daemones, surgunt et perversi homines, et super
bonorum corda jaciunt semina malarum cogitationum vel suggestionum.
Super alios seminant luxuriam; super alios avaritiam, et diversa
peccatorum semina diversis injiciunt. Et ex malis seminibus, id est ex
malis suggestionibus: crescunt malae segetes, id est mali homines, Vis,
inquiunt servi, eamus et colligemus ea? Et ait: Non, ne forte
colligentes zizania, eradicetis et triticum; spirituales viri videntes
haereticos, sive perversos quosque in agro Dominico germinasse et
crevisse; si scirent apud Deum esse beneplacitum, vellent eos auferre de
medio justorum, eo quod justis in quibusdam obesse videantur. Sed
consulta divina justitia, an hoc facere debeant, et an Deus hoc velit,
et an hoc sit officium hominum malos auferre de terra; animadvertunt non
nosse hominem in hac vita quales futuri sint, qui modo mali sunt, et
quid error eorum bonis conferat; et ideo non esse tollendos ne boni
interficiantur, quod forte futuri illi sunt, vel ne bonis ablatio eorum
obsit, quibus prosunt. Tunc vero animadvertunt opportune malos auferri,
cum jam non est tempus commutandae vitae, vel proficiendi aliis, et ita
per angelos, non per homines eos auferendos esse. In tempore messis
dicam messoribus. Colligite primum zizania et alligate ea per fasciculos
ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum. Tempus messis
est dies resurrectionis, quando messores angeli ligabunt fasciculos de
malis ad comburendum, ligantes immundos, cum immundis, avaros cum
avaris; et sic impios cum suis similibus, ut qui socii fuerunt in culpa,
simul torqueantur in poena. Triticum autem colligent in horreum, quia
distribuent bonis beatas mansionum coelestium sedes
|
|