|
Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in
farinae tribus satis, donec totum esset fermentatum (Matth. XIII).
Superius de fide, hic agit de charitate. Mulier, significat sapientiam
divinam; fermentum, charitatem; farina, corda; tria sata, tria genera
hominum; homines naturalis legis, legis scriptae homines, et homines
gratiae. Mulier ergo fermentum in tribus satis farinae abscondit, donec
fermentetur totum, quia sapientia divina intra corda trium generum
hominum charitatem recondit; totum autem fermentabitur, dum numerus
electorum in fine saeculi complebitur. Aliquando fermentum significat
bonum, aliquando malum. Bonum, ut in hoc loco: simile est regnum
coelorum fermento; malum, ut expurgate vetus fermenmentum (I Cor. V).
Possumus per mulierem istam, accipere animam; per tria sata tres
virtutes animae, rationem, iram, concupiscentiam; per farinam,
cogitationem; per fermentum sicut supra, charitatem. Mulier itaque
fermentum in tribus satis farinae, donec totum fermentetur, abscondit,
dum quaelibet fidelis anima fervorem charitatis in cogitatione trium
naturalium virtutum reponit. Totum ergo fermentatur, dum virtutum trium
triplex cogitatio in saporem, et fervorem charitatis convertitur; et
possidemus per rationem, discretionem bonorum et malorum; per iram,
odium vitiorum; per concupiscentiam, amorem virtutum.
|
|