|
Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit
homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae
habet, et emit agrum illum (Matth. XIII). Ager est Scriptura; thesaurus,
cognitio divina; inventio thesauri, revelatio boni; absconsio thesauri,
occultatio boni a notitia diaboli et ab appetitu favoris humani. Omnia
autem vendit et agrum emit, quisquis sacrae Scripturae causa, et verae
cognitionis, et dilectionis divinae, quae in ea continetur, caetera
omnia, quae illi sunt contraria et aliena, derelinquit.
|
|