CAP. XXV. De homine negotiatore quaerente bonas margaritas. |
Simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas; inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam (Matth. XIII). Bonae margaritae, lex et prophetae; una pretiosa, Salvatoris scientia: omnia vero vendit et istam emit, qui, sicut Paulus, veteribus observationibus renuntiat, ut Christum lucrifaciat. Item omnia vendit et pretiosam margaritam emit, qui pro amore coelestium terrena contemnit. |