CAP. XXVI. De sagena missa in mare.

Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti, quam cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt (Matth. XIII). Sagena ista, praedicatio est evangelica, quae in mare, id est in fluctuationem et amaritudinem praesentis saeculi demissa congregat multitudinem piscium, id est ex omni genere hominum, trahit ad littus maris, id est ad finem praesentis saeculi. Impletio sagenae consummatio praedicationis evangelicae. Congregat ex omni genere hominum, quia ex Judaeis, quibus praedicavit Christus; et ex Romanis, quibus praedicaverunt Petrus et Paulus; et ex Indis, quibus Thomas; ex Persis, quibus praedicaverunt Simon et Judas; et ex hominibus minoris Indiae, quibus Bartholomaeus; ex Syriis quibus Philippus; ex Asianis, quibus praedicavit Joannes; ex Achaicis, quibus Andreas; ex Aethiopibus, quibus Matthaeus; et ex Alexandrinis, quibus Marcus, et sic ex aliis nationibus, ad quas sive per apostolos, sive per apostolorum discipulos et successores, pervenit sonus praedicationis. In omnem enim terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII). In eo namque quod praedicatio Evangelica ex omnibus nationibus assumit: ex omni genere piscium trahit.

Aliter. Congregat ex omni genere piscium, quia congregat ex omni genere peccatorum. Congregat immundos peccatores, fornicatores, adulteros, incestuosos feneratores, et ex omnibus aliis qui minoribus vel majoribus peccatis sunt a Deo divisi et per multas iniquitates dispersi. Et ex omnibus cungregat et congregatos justificat; et neminem expellit, qui, ipsa audita, eam intrare voluerit. Continet autem sagena ista pisces multos ut diversos bonos et malos; sed interim dum sagena ad littus trahitur, isti in illos frequenter commutantur. Boni etenim nonnunquam mali fiunt per culpam, et mali aliquando boni fiunt per gratiam, et nondum potest judicari, qui in vasa sint eligendi, qui foras projiciendi, cum ad littus, id est ad finem saeculi ventum fuerit; tunc judicium verum secernendorum bonorum et malorum patebit, quia angeli eligent bonos in vasa, id est in aeterna tabernacula, et malos foras mittent in aeterna tormenta. Omnes autem, qui fidem Christianam recepturi non sunt, extra sagenam istam sunt, sicut Judaei et pagani. Et tales jam judicati sunt, non solum judicio secundum praescientiam, et judicio secundum causam, sed etiam judicio secundum operationem, deinceps judicandi judicio secundum retributionem. Est autem judicium secundum praescientiam, quo judicati sumus antequam essemus. Judicium secundum causam, quo judicamur ex quo boni et mali sumus. Judicium secundum operationem, quo judicamur per manifestam actionem esse boni et mali qui prius secundum causam eramus occulti. Judicium secundum retributionem est, quo recipimus in premio secundum quod fuimus et fecimus in merito. Ex his quatuor judiciis, duo sunt occulta, duo manifesta. Occulta, judicium secundum praescientiam et judicium secundum causam. Manifesta, judicium secundum retributionem et judicium secundum operationem. Duo quoque pertinent ad Deum: judicium videlicet secundum praescientiam et judicium secundum retributionem. Duo ad hominem: judicium secundum causam et judicium secundum operationem. Sed qui fidem Christianam prorsus respuunt, jam tribus praecedentibus judiciis, videlicet judicio secundum praescientiam, judicio secundum causam et judicio secundum operationem sunt judicati; judicio autem secundum retributionem judicandi.