CAP. XXVII. De Chananaea, et filia ejus sanata.

Secessit Jesus in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa, clamabat dicens: Miserere mei, Domine, fili David (Matth. XV). Mulier gentilis, sed fide ad Dominum veniens, gentium designat Ecclesiam; quae rogat pro filia daemoniaca, id est pro gente sua nondum salvata, ut diaboli fraudibus absoluta, verae divinitati serviat liberata. Fines Tyri, et Sidonis, in quibus mulier Dominum rogat, duorum populorum Judaeorum et gentium ad Christum conversorum, fidem unanimem designant. Sed mulier ista secundum Matthaeum bene de finibus Tyri egressa, secundum Marcum domum ingressa, ad Deum atque ad pedes ejus procidisse dicitur ut ex utroque colligatur; quod soli fideliter et recte pro errantibus orant, qui priscas perfidiae suae mansiones relinquunt, et in domum Domini, id est in Ecclesiam humili ac pia sese devotione transferunt. Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Mensa, est Scriptura: panis, scientia; filii, Judaei; canes, gentiles: quasi diceret: Non est bonum, ut beneficium miraculorum quod convenit populo Judaeorum, qui habent cognitionem Dei impendatur filiae tuae gentili, quae non habet notitiam Dei, sed mulier gentilis: per responsum humilitatis meruit filiae suae beneficium sanitatis.