|
Simile est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum
servis suis (Matth. XVIII) Homo iste est Deus, qui habet servos, id est
homines, qui ad imaginem et similitudinem illius conditi, ei debent
famulari. Positio rationis; distributio est divini examinis; debitum,
peccatum; debitores, peccatores. Quanto quisque plus peccavit tanto
amplius debet, Et qui minus peccavit minus debet. Servus, qui debebat
decem millia talenta, est ille qui transgressus est decem legalia
praecepta, qui non habet unde reddat, quia non habet a semetipso unde
justus fiat, et praecepta legis impleat. Dominus autem eum, et uxorem
ejus, et filios vaenundari praecepit, cum omnibus quae habet, cum eum
pro iniqua voluntate sua et nefandis operibus, cum omnibus
adinventionibus suis poenas solvere jubet. Quod praecavens aliquando
debitor, id est peccator, procedit per humiliationem et rogat per
supplicem orationem, ut habeatur erga se patientia per divinam
miserationem, et spondet, quod omnia reddet per poenitentiae
satisfactionem. In quo facto Dominus dimittit ei debitum, quia dimittit
ei peccatum. Sed iste, cui Dominus mittit tantum debitum conservum pro
centum denariis in carcerem retrudit; dum alium, qui verbo vel facto
ipsum leviter offendit, penitus ab omni miseratione repellit. Unde juste
iratus Dominus tradit eum tortoribus, donec reddat universum debitum;
quia poenas aeternas, quas prius pro transgressione legis meruerat, eum
subire compellit. Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non
remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Quidam dimittere
nolunt omnino, quia et malitiam servant in corde, et vindictam dum
possunt exercent in opere. Alii, etsi remittunt quantum ad vindictam,
reservant tamen conceptum odium quantum ad malitiam. Sed quisquis sibi a
Domino dimitti desiderat, oportet ut atroque modo fratri remittat, ut
nec opere exerceat vindictam, nec corde reservet malitiam.
|
|