|
Septem vitia principalia, quae rationalem naturam inficiunt, et ejus
integritatem, quasi quodam suae admistionis fermento corrumpunt. Vitium
autem est corruptio naturalis affectus praeter ordinem, et extra
mensuram. Hoc vero, cum per consensum recipitur, peccatum est; sentire
autem solum sine consensu, poena est, non culpa. Sane in non
regeneratis, vitium omnino excusationem non habet: ubi, etsi consensus
non sequitur, solum hoc damnationi debitum est, quod praeter rationem
movetur: propter quod ait Apostolus: Jam nihil damnationis est iis, qui
sunt in Christo Jesu (Rom. VIII). Primum vitium est superbia, secundum
invidia, tertium ira, quartum acedia, quintum avaritia, sextum gula,
septimum luxuria. Superbia est amor propriae excellentiae. Invidia est
livor alienae felicitatis. Ira est irrationabilis perturbatio mentis.
Acedia est fastidium interni boni. Avaritia est immoderata habendi
cupiditas. Gula est nimius edendi appetitus. Luxuria est immoderatum
desiderium explendae libidinis. Haec ergo sunt vitia septem, de quibus
universa rationalis animae corruptio manat. Omne enim, quod integritatem
corrumpit, vitium est. Sed est alia integritas corporeae naturae; alia
naturae incorporeae. Rursum corporea natura, quaedam statum habet,
sensum non habet; quaedam vero sensum habet, et statum. In illa ergo,
quae sensu caret, corruptio accedens violat unitatem; ad illam autem,
quae sensum habet, corruptio ingrediens, laedit sanitatem. Spiritalis
autem naturae integritas in veritate et bonitate constat: in veritate,
cum cognoscitur; in bonitate, cum amatur. Corrupta ergo cognitio per
ignorantiam, animae rationali quasi quamdam foeditatem ingerit;
corruptus vero amor per concupiscentiam, animae turpitudo est;
sinceritas vero dilectionis, sanitas illius. Propterea majus vitium est
non amare bonum, quam verum nescire: quod enim voluntatem sequitur,
juste pro culpa deputatur. Scire autem, et nescire potes nolens; amare,
et non amare non potes nisi volens. Idcirco id, quod secundum voluntatem
est, solum pro merito imputatur, sive ad bonum si rectum est, sive ad
malum si perversum est. Propter hoc in affectu omne meritum constat;
neque justitia, vel culpa, nisi in affectu rationalis voluntatis
inveniri potest.
|
|