CAP. XXXI. De filio, qui vineam intrare recusavit.

Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum dixit: Fili, vade hodie operare in vineam meam. Ille autem respondens ait, Nolo: postea autem poenitentia ductus, abiit. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine; et non ivit. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? (Matth. XXI.) Filius qui vineam patris sui intrare recusavit, gentilis populus est, qui primum servire Deo contempsit; filius autem, qui intrare se spopondit, est populus Judaicus, qui Deo primum servitium suum vovit. Sed qui prius renuit, postea intravit; quia populus gentilis poenitentia ductus, praedicantibus apostolis, servitio Dei colla submisit. Et prior filius, quod spopondit non implevit, quia populus Judaicus in servitio Dei non permansit.