|
Simile factum est regum coelorum homini regi qui fecit nuptias filio
suo. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
(Matth. XXII). Regnum coelorum est praesens Ecclesia, quae est justorum
congregatio. Rex, est Deus Pater qui omnia regit. Nuptiae filii,
incarnatio Verbi. Invitati, Judaei. Servi propter invitatos missi,
prophetae et apostoli. Tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia
parata: venite ad nuptias. Tauri, sunt patres et bellatores Veteris
Testamenti, qui cornibus concessae sibi potestatis, hostes fugabant de
finibus suis. Altilia, sunt Novi Testamenti praecones, spiritualis
gratiae plenitudine pingues, pennis contemplationis superna gaudia
petentes. Occisa, vel ab eo quod fuerant vel per mortem carnis in requie
posita. Tauri et altilia; quia et prius prophetae, et post apostoli ab
infidelibus passi sunt, qui nobis modo sunt in exemplum quid nobis
credendum. Illi autem negligentes abierunt; alius in villam suam; alius
in negotiationem suam. Reliqui vero tenuerunt servos ejus et contumeliis
affectos occiderunt. Illi qui ad nuptias venire noluerunt, significant
eos qui ex Judaeis in Christum credere noluerunt, vel contempserunt.
Quorum alii in villam abierunt, dum intendunt operationi terrenae; alii
in negotiationem suam, dum student avaritiae. Illi vero, qui servos
regis occiderunt; illos ex Judaeis figurant, qui prophetas et apostolos
et alios praedicatores sunt persecuti. Rex autem cum vidisset occisionem
servorum suorum, iratus est, et missis exercitibus suis Romanis scilicet
Tito et Vespasiano, perdidit homicidas illos, id est Judaeos, et
civitatem eorum scilicet Hierusalem succendit. Ite ad exitus viarum.
Exitus viarum sunt errores gentium; qui sunt extra fidem, spem,
charitatem, quae sunt viae ad patriam ducentes. Et quoscunque
inveneritis, id est cujuscunque conditionis, vocate per praedicationem,
ad nuptias, id est ad Dominicae incarnationis fidem. Et egressi servi,
id est apostoli de Judaea in vias, id est gentium sectas, congregaverunt
in unitatem credulitatis malos, id est falsos Christianos, et bonos, id
est electos; et impletae sunt nuptiae discumbentium, id est intraverunt
catholicae fidei professionem, quotquot erant vocati per praedicationem.
Intravit autem rex, ut videret discumbentes. Rex nuptias intrat, ut
discumbentes videat; quando Deus in praesenti conscientias eorum, qui
Christiano nomine censentur illustrat, et quid unusquisque faciat,
subtiliter pensat et dijudicat: Et vidit ibi hominem non vestitum veste
nuptiali. Vestis nuptialis, opus charitatis. Quam vestem qui non habet,
ligatis manibus et pedibus, id est ablata penitus potestate bene
operandi, projicitur in tenebras exteriores, quae sunt infernales
obscuritates. Et quid ibi sustinebit, qui hic bene vivere contempsit,
addit dicens: Ibi erit fletus, scilicet oculorum in vanitate mundi modo
vagantium, et stridor dentium, in edacitate modo gaudentium. Multi sunt
vocati per praedicationem; sed pauci electi ad regnum per bonae vitae
sanctitatem.
|
|