CAP. XXXIII. De die judicii.

Sicut factum est in diebus Noe, ita erit in die Filii hominis: Edebant, et bibebant, uxores ducebant, et dabantur ad nuptias usque in diem, qua intravit Noe in arcam; et venit diluvium, et perdidit omnes (Matth. XXIV; Luc. XVII). Noe arcam aedificat, cum Dominus fideles in Ecclesiam congregat, quam consummatam ingredietur cum hanc in die judicii praesentia sua illustrabit. Sed dum aedificatur arca, iniqui luxuriantur; et dum intratur, aeterna damnatione plectuntur. Similiter factum est in diebus Lot: Edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant. Qua die autem exiit Lot e Sodomis, pluit Deus ignem, et sulphur de coelo, et perdidit omnes. Lot, qui interpretatur declinans, est populus electorum, qui dum in Sodomis, id est inter reprobos, ut advena, moratur, quantum valet scelera eorum declinat. Exeunte Lot Sodoma periit, quia in consummatione saeculi exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis (Matth. XIII).