|
Simile est regnum coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades
suas exierunt obviam sponso et sponsae (Matth. XXV). Decem virgines,
sunt universi credentes, bona opera exhibentes; lampades opera; oleum,
gratia sive bona conscientia. Quinque fatuae virgines, significant
illos, qui in bonis quae faciunt, non bonam conscientiam, sed laudem
humanam quaerunt. Sapientes virgines, sunt qui in bonis quae faciunt non
quaerunt laudem humanam, sed conscientiam bonam. Mora sponsi, dilatio
judicii, dormitio virginum, mors hominum; medium noctis, insperatus
eventus resurrectionis; clamor advenientis sponsi, tuba evangelica in
die judicii; praeparatio lampadum, recordatio et numeratio operum. Sed
lampades fatuarum exstinguuntur, quia in adventu judicii intus
obscurantur, et non habent mercedem, quia receperunt laudem. Date nobis
de oleo vestro, id est testimonium dicite de operibus nostris. Ite
potius ad vendentes: non dant consilium, sed ex obliquo commemorant
crimen earum: ite ad vendentes, id est modo videbitis quid vos adjuvent,
qui vobis laudes vendere consueverunt. Venditores, sunt adulatores qui
dant laudem, ut accipiant aliquam mercedem. Sed virginibus fatuis, tarde
bonam conscientiam quaerentibus, intrant sapientes cum sponso ad
nuptias; quia, reprobis ejectis ad damnationem, electi cum Christo
intrabunt ad beatitudinem. Et clausa est janua, id est aditus regni
coelorum. Domine, Domine, aperi nobis. Post seram poenitentiam, post
infructuosas lacrymas, frustra pulsant foris relictae. Amen dico vobis,
nescio vos. Quasi dicat: Ideo vos desero, quia per vitae meritum non
agnosco. Ecce quanta severitas post judicium ejus, cujus est ante
ineffabilis misericordia. Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque
horam. Ecce quo tendit parabola. Ad hoc namque tendit, ut ad futura
oculos cordis aperiamus; mala evadamus deserendo culpam, bona
promereamus sectando justitiam.
|
|