CAP. XXXV. De homine, qui tradidit servis suis bona sua.

Homo quidam peraegre proficiscens vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua (Matth. XXV). Homo iste, Christus; servi, Christiani; profectio, ascensio; bona, sunt dona; quinque talenta, exterior scientia, quinque sensibus acquisita; duo talenta, intellectus et bona operatio, unum talentum, intellectus tantum; multiplicatio talentorum, exercitatio virtutum et exhibitio bonorum operum ad justificationem propriam et ad utilitatem alienam. Servus, qui pecuniam Domini sui in terram abscondit, falsos significat Christianos, qui acceperunt ingenium: et in rebus terrenis et transitoriis expendunt, altioris vitae vias arripere metuunt, acceptam divinitus sapientiam, vel scientiam praedicando multiplicare parvipendunt, erubescunt vel contemnunt. Meto quod non seminavi, et congrego ubi non sparsi. Quasi diceret: Non solum ab illis, quibus gratiam operandi et praedicandi tribui, fructum operationis et praedicationis requiro; sed et illos, quibus nil gratiae tribui, pro infructuositate et sterilitate condemno. Serve male et piger; serve, quia mihi servire debuisses operando, et praedicando; male, malum faciendo; piger, a bono cessando. Oportuit te committere pecuniam meam nummulariis; et ego veniens, quod meum est, recepissem cum usura. Nummularii, sunt qui, audita praedicatione, facto et verbo quae audierunt multiplicare satagunt; ac si diceret. Accepta gratia mea, bonae operationi et praedicationi intendere debuisses. Quod si fecisses, non solum te, sed et alios multos, exemplo tuo, et verbo mihi lucrifecisses. Sed quia per pigritiam tuam qua a bono cessasti, et per malitiam tuam qua malum fecisti, damnum mihi non solum justificationis tuae, sed et alienae intulisti; ideo de malitia et pigritia tua te juste arguo et condemno. Tollite ab eo talentum, et date ei, qui habet decem talenta. Omni enim habenti dabitur, et abundabit, etc. Habenti meritum, dabitur praemium. Dabitur, quantum ad remunerationem; abundabit, quantum ad beatitudinem. Ei autem, qui non habet, etiam id, quod habere videtur, auferetur ab eo. Quia falsus quisque Christianus in damnatione nec nomen Christianitatis permittetur habere. Et, sicut nunc nudus est a sacramentorum interiori veritate, sic tunc foris nudabitur exteriori obumbratione. Provideat itaque sibi humana conscientia nunc in tempore, ut postmodum de praemio gaudeat in aeternitate. Sic talentum doni coelestis expendat, ut non damnationem, sed salvationem in fine recipiat, Nemo dicat: Sufficit mihi ipsi attendere, mihi soli providere, de me redditurus sum rationem, nolo salutem alterius quaerens, periclitari; non sum eruditus in Scripturis, nec expeditus in verbis; modicum scio, nunquam pro tantillo si non praedicetur Deus quemquam accusabit, vel damnabit. Quot etenim hominibus quisque, quantum ad se pertinet, prodesse potest verbo, de tot Deo damnum fecit ex silentio et de tot non injuste redditurus est rationem in judicio. Qui igitur multa novit, multa dicat; et qui pauca novit, pauca dicat; et quantum quisque novit, tantum dicat: qui scit vel unum Evangelium, vel unum virtutis exemplum, quidquid acceperit per cognitionem, aliis tribuat per praedicationem. Non consideret sexum, aetatem, personam, tempus, locum; sed praedicet omnibus, semper, ubique. masculis, feminis, senibus, juvenibus, divitibus, pauperibus, in prosperitate, in adversitate, die, nocte, mane, meridie, vespere, in Ecclesia, in platea, in via, in agro, in terra, in mari in omnibus semper ubique bonum, quod novit dicat, si adsit, qui audire possit. Sunt namque multi, qui his in omnibus spectabiliora considerant semper, et his oppositis praedicare recusant, quasi Dominus Deus altiora prospiceret, et inferiora non curaret, cum nonnunquam quae hominibus videntur infima, apud Deum habeantur summa. Sunt etiam qui numerosiori populo praedicant, paucis vero loqui non curant, et qui majori culpa apud Deum se obligant, quia verbum Dei, sive prae pudore, sive prae superbia, et pompa divitiarum penitus referre recusant. Qui igitur talentum cogniti boni praedicando expendit, largitori talenti lucrum facit, et si non in alio, tamen in semetipso; quia, quamvis ille qui audit malum non derelinquat, bonumque non faciat, ille tamen in eo quod loquitur animam suam liberat, et audientem ignorantia non excusat, et ideo illum divina sententia, justius damnat. Nemo autem est, qui se possit ab hac talenti erogatione excusare quia nemo est qui non valeat ad meliora aliquem verbo suo provocare. Quod autem multi, qui ad ministerium praedicationis signati sunt, et ejusdem ministerii sumptus sumunt, et de eis delicate vivunt et luxuriose, quod, inquam, divinas Scripturas nesciunt, de torpore et ignavia sive contemptu arguendi sunt; quia, cum Ecclesiae, bibliothecis, homiliariis, expositionibus, tractatibus repletae sint, ipsi lectioni vel meditationi Scripturarum studium nullum impendunt. Erubescant ergo quarumdam Ecclesiarum ministri inutiles, inscii et ignari torporem excutiant, libros legant, talentum expendant, redimant tempus quoniam dies mali sunt. Omnibus denique modis quibus possumus nos ipsos emendare, vel alios adjuvare, debemus talentum Dominicum erogare et erogando multiplicare, utpote de quo in stricto judicio reddituri sumus rationem.