|
Hujus ergo affectionis corruptiones sunt septem. Prima est superbia, id
est amor propriae excellentiae, quae ipsum affectum deformat, quia, dum
eum ad partem detrahit, a toto praecidit. Omne namque bonum a summo bono
est, et minus in se est quam in illo, a quo est. Quisquis ergo extra
summum bonum in aliquo bono delectatur, dum perverse partem eligit,
juste totum amittit. Superbia ergo quasi partem a toto praecidens,
rationali affectui tollit pulchritudinem; caetera vero obsequentia vitia
ingerunt dolorem. In omnibus enim reliquis poena primi vitii constat,
quia quod in superbia praeeunte delinquitur, in caeteris post superbiam
subsequentibus punitur. In illa quippe bonum ad proprietatem amatur:
gaudet enim se habere quod alius non habet, vel ut habeat quod alius non
habet: propterea igitur quia excellentia ad proprietatem amat, amor
propriae excellentiae vocatur. In eo enim quod proprietatem amat, odit
communionem, et nascitur invidia filia superbiae. Invidia quippe odium
est felicitatis alienae, quae de superbia nascitur. Non enim tibi
displicere poterat id alium habere, nisi quod tu prius solus habere
voluisti. Propterea laedit te et gravis est tibi aliena felicitas, quia
in ea tibi tuus ostenditur defectus. Et ex ea argueris non esse, quod
vel esse gaudebas, vel concupieras ut esses. In superbia igitur injuste
delectaris; in invidia juste cruciaris. In superbia perverse tibi
placet, quod tu es; in invidia inique tibi displicet, quod alius est.
Propterea laesio superbiae tanto perniciosius corrumpit, quanto minus
malitia illius sentiri potest, et quo suavius intrat, eo profundius
penetrat. Invidia autem, quoniam cum laesione sua etiam dolorem habet,
in eo ipso nonnunquam mala esse cognoscitur, quo non solum perversa, sed
etiam amara esse sentitur. In hoc nonnihil justitiae invidia habere
cognoscitur, quod qui injuste agit, juste punitur. Post hanc sequitur
ira, hoc est irrationabilis perturbatio mentis, quae et ipsa poenam suam
secum habet. Nam si dolorem, facit aliena felicitas, cum cernitur, multo
magis facit, cum adversatur. Haec est ergo irrationabilis perturbatio
mentis, quae ira dicitur, cum malum illatum pati dedignaris. Ideoque
turbaris impatientia agitatus, quia non sustines adversitatem. Est autem
bona ira, qua dedignaris malum facere; mala vero, qua dedignaris malum
pati. Illa respuit culpam, ista non suscipit justitiam. Propter hoc,
mala ira ex adversitate occurrente turbatur, et impatientia quietem
mentis exagitat. Neque stare jam vult animus ad tolerantiam poenae, quae
justa est, quemadmodum prius stare noluit per continentiam culpae, quae
injusta est. Auget ergo miseriam, dum cruciatum carnis suscipit ad
dolorem mentis. Haec igitur vitia, id est superbia, invidia, ira maxime
Deo adversantur. Superbia namque Deum negat, invidia accusat, ira fugat.
Qui enim de singularitate gloriatur, superiorem negat, qui vero alienis
bonis invidet, largitorem accusat; qui autem in corde suo perturbationem
recipit, pacis amatorem expellit, simul vero omnia blasphemant. Superbia
quippe dicit, Deum non bonum esse; invidia et ira dicunt non
benefecisse. Illa, quia alii bonum contulit; ista, quia sibi malum
intulit. Sic tria haec vitia specialiter ad injuriam Dei spectare
videntur, in quibus bonum suum, quod Deus est, mens rationalis perverse
deserit. Per superbiam, introrsum ab illo se dividens. Per invidiam,
exterius visum pie non requirens. Per iram, ipsam etiam memoriam illius
a recordatione sui propellens.
|
|