CAP. V. Quod reliqua quatuor vitia, acedia, avaritia, gula et luxuria, injuriae Deo a nobis illatae sunt ultricia.

Deinde sequuntur quatuor alia vitia, quibus suam Deus in hominem injuriam ulciscitur, quia peccatrix anima a Deo deserta, his quasi ad vindictam subsequentibus punitur. In his igitur quatuor vitiis prima est acedia, id est taedium animi, quod de fastidio interni boni nascitur, in qua animus amisso bono suo solitarius et desertus manens, sibi ipsi in amaritudinem et dolorem commutatur. Deinde sequitur avaritia, id est immoderata habendi cupiditas, quae animum interno bono carentem, et sibi non sufficientem, ad exteriora appetenda compellit. Acedia igitur animae dolorem facit, avaritia laborem; quia illa per tristitiam afficit, ista per varia desideria scindens in laboriosos conatus extendit. Post avaritiam sequitur gula. Mens etenim per appetitum exteriorum fusa, primum a gula excipitur, quae necessitatem praetendens familiarius blanditur. Quae quia post necessitatem superfluitatem inducit, vitium est; quoniam appetitum et deformat, extra mensuram trahens; et affligit, per immoderatum desiderium tendens; et polluit, turpi delectatione inficiens. Novissime succedit luxuria. Caro siquidem inflammata per crapulam, continuo ad libidinem effervet, in qua similiter turpitudo est, quantum mensura transgreditur; et major turpitudo quantum ejus actio nulla necessitate excusatur, quod appetitus edendi aliquando natura est, motus luxuriae semper culpa. Sine cibo natura subsistere non potest, sed sine concubitu potest. Propterea appetitum edendi ex natura ortum, ne malus sit, ratio subsequens moderatur. Appetitus autem concumbendi, etiamsi ab actione refrenetur, in eo ipso tamen vitium est, quod ex ratione praecedente non oritur. Propterea quidem illi oriri, natura est; modum transire, vitium: hujus autem et ortus vitium est, ubi actio ejus rationabilis non est: quod vitium in nobis ex fomite peccati sine ratione oritur, per rationem refrenatur, per gratiam excusatur, sicut scriptum est: Jam nihil damnationis est iis, qui sunt in Christo Jesu (Rom. VIII). Est tamen omnino peccatum, quod contra justitiam movetur; sed non damnabile, quod per gratiam excusatur. Propter hoc Dei Filius naturam nostram cum poena sine culpa assumpsit: famem aliquando sustinuisse legitur; sed nullam omnino in eadem natura ex peccati fomite unquam titillationem sensisse verissime affirmatur. Cujus enim actio non rationabilis esse potuisset; ejus desiderium sine vitio omnino non fuisset, quod in eo prorsus non esse debuit, qui peccatum non suscipere, sed tollere venit. Itaque appetitus edendi in eo quidem quod appetitus est, natura est; in eo vero quod inordinatum est, vitium est. Appetitus vero concumbendi in eo ipso quod est, etiam juste arguitur, nisi ratione praeeunte, et gratia subsequente excusetur. Ratio autem nulla praecedere ostenditur, nisi rationabilis actio subsequatur, quia quod praeter necessitatem naturae est, quoniam non debet fieri, non debet etiam concupisci.