CAP. VI. Quod superbia per luxuriam retunditur; et quod dictis septem peccatis totidem opponuntur petitiones in oratione Dominica.

In his ergo vitiis sicut prima superbia animam a summis detrahit, ita novissima luxuria in infimis defigit, sicut scriptum est: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia (Psal. LXVIII). Recte ergo contra gloriam superbiae opponitur immunditia luxuriae, et ubi praecedit spiritus elatio, sequitur carnis turpitudo: ut qui in se perverse considerat unde gloriatur, in se etiam juste inveniat unde confundatur. Haec sunt septem vitia, quae universam animae integritatem corrumpunt, contra quae sananda opponuntur septem dona Spiritus sancti quasi septem antidota specialia: quae tamen septiformi petitione praemissa impetrantur. Primum enim homini condito quaedam bona dederat Deus gratis non rogatus, sed quia homo ingratus haec abjecit, dignum est ut secunda bona non accipiat, donec humiliatus haec desiderando et supplicando requirat. Idcirco praecedit petitio, ut sequatur largitio ejus, quod voluntas requirit. Hae autem septem petitiones in oratione Dominica continentur, singulae singulis vitiis opponendae. Contra superbiam opponitur prima petitio: Sanctificetur nomen tuum. Contra invidiam opponitur secunda petitio: Adveniat regnum tuum. Contra iram opponitur tertia petitio: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Contra acediam opponitur quarta petitio: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Contra avaritiam opponitur quinta petitio: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Contra gulam opponitur sexta petitio: Et ne nos inducas in tentationem. Contra luxuriam opponitur septima petitio: Libera nos a malo.