|
Sed notandum est quod in hac Dominica oratione ante ipsas petitiones
quasi captatio benevolentiae quaedam praemittitur, cum dicitur: Pater
noster, qui es in coelis. Captat namque oraturus pietatem a praelatis,
in patre. Si enim pater est, amat filios, et pietate movetur, ut
exaudiat clamantes ad se et praestet quod petitur, Igitur qui dicit,
pater, fiduciam significat exauditionis. Qui vero dicit, noster,
humilitatem ostendit, non singulariter praesumens de bono quod in
communi datum est. Qui autem dicit, qui es in coelis, audit quid debeat
postulare, ne forte non petenda requirens, aures pietatis offendat. Cur
enim terrena petat, qui se patrem in coelis habere testatur? Illic
namque quaerenda sunt, ubi habitat pater: Dic ergo, pater, ut in petendo
confidas; dic, noster, ne communi bono singulariter te extollas; dic,
qui es in coelis, ut quid tibi petendum sit, intelligas. Habes Deum
patrem, habes hominem fratrem, ut ad illum tendens, non dividaris ab
isto: trahat te ad illum dilectio, non dividat te ab isto elatio.
Idcirco clamas, pater noster, ut intelligas quod fratres habes, neque
solus es in hoc bono, quod per gratiam datum est omnibus. Unus homo
dixit: Pater meus (Joan. V); qui utique hoc non dixisset, si plus quam
homo non fuisset. Ubi enim homo fuit, dicere habuit, pater noster; ubi
Deus fuit, dicere habuit, pater meus Ubi enim Deus fuit, solus fuit,
unus, unigenitus: ideo dixit: Pater meus. Ubi autem homo fuit, fratres
habuit, neque solus fuit. Propterea hic dixit, pater noster, et alibi:
Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII). Et iterum: Narrabo nomen
tuum fratribus meis (Psal. XXI). Propterea, pater noster, qui es in
coelis. Pater in coelis pius et altus, diligens et potens: si pater es,
prodesse vis; si in coelis, potes. Ergo vis, et potes: propterea
petentes nihil haesitamus, vis et potes. Pater noster qui es in coelis,
indulge quod postulamus, quia rectum est quod petimus. Primum quod ad
honorem tuum, postea quod ad salutem nostram. Quod ad honorem tuum:
Sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut
in coelo et in terra. Quod ad salutem nostram: Panem nostrum quotidianum
da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a
malo. Propterea exaudi, quia tu dixisti: Si quid petieritis in nomine
meo, dabitur vobis (Joan. XVI). Nos enim petimus in nomine tuo, petimus
quod ad honorem sit tuum, petimus quod ad salutem nostram. Primum pro
te, postea pro nobis. Tu enim Dominus es, et idcirco jure causa tua
primum ubique locum habere debet. Propterea debitum reverentiae solvimus
supplicantes ut salus nostra apud clementiam tuam efficacior existat:
quae se honori tuo etiam pro se agens postponere non cunctatur. Nihil
nostra petitio affert, quod auribus tuae majestatis debeat displicere;
nostrae commoditati honorem Dei praeponimus, salutem proximi sociamus.
Ne ergo repellas orationem nostram, qua tibi et Dei et proximi charitas
commendatur. In qua non singulare, sed commune bonum postulantes:
proximum diligimus sicut nos, et tuam gloriam praeferentes, te Deum
nostrum supra nos. Haec pro commendatione captationis benevolentiae
dicta sunt.
|
|