|
Sanctificetur nomen tuum. Haec est prima petitio, qua petimus ut nomen
Dei sanctificetur: primum in nobis, postea per nos. Quod est nomen Dei?
forte cogitas, vel cogitandam putas vocem aliquam, cum audis nomen Dei:
si ergo vox sanctificanda est, qualis vox cogitanda est, quae digna sit,
ut sibi singulariter usurpet sanctificationem? cum multa sint nomina,
quibus nominatur Deus a nobis, sicut multis modis innotescere dignatus
est nobis. An forte omnia haec nomina unum nomen continent, quod Deus
nominatur in nobis? Hoc est unam notitiam, unam cognitionem, unam fidem,
qua revelatus est nobis, et cognoscitur a nobis? Hoc est nomen, quo
nominatur, et innotescit Deus: fama ejus, notitia ejus, fides ejus. Sic
enim dicimus: Magni nominis est homo ille, et ille homo magnum nomen
habet in populo; magni nominis, magnae famae. Notus in Judaea Deus, in
Israel magnum nomen ejus (Psal. CLXXV). Ergo in ipsa notitia ipsum est
nomen: ibi enim nominatus, ubi notus. Quid enim petis cum dicis Deo:
Sanctificetur nomen tuum? Jam enim nominatus est tibi Deus, nomen ejus
ad te usque pervenit; tecum enim est nomen ejus: modo cum intrasti
Ecclesiam, audivisti Scripturam clamantem: In principio creavit Deus
coelum et terram (Gen. I). Nominatus est tibi Deus, et cognovisti quod
Creator omnium ipse est. Audi iterum: Quam bonus Israel Deus iis, qui
recto sunt corde (Psal. LXXII). Quomodo, bonus? Beatus, cujus Deus Jacob
adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et
terram, mare et omnia quae in eis sunt (Psal. CXLV). Ergo Deus, qui
creavit coelum et terram, ipse est Deus Israel et Deus Jacob: nam Israel
ipse est et Jacob. Si ergo Deus Jacob fecit coelum et terram mare et
omnia quae in eis sunt: ergo qui in principio fecit coelum, et terram,
Deus est Israel et Deus Jacob: ibi creator, hic adjutor; ibi magnus, hic
bonus. Quam bonus! Beatus, cujus Deus Jacob adjutor ejus. Bonus ad
tantum bonum, bonus ad beatitudinem: ergo summe bonus, quia ad summum
bonum bonus. Sed forte soli Israel bonus, et solus Jacob beatus, cujus
Deus adjutor ejus. Audi iterum: Beati omnes qui timent Dominum, qui
ambulant in viis ejus (Psal. CXXVII). Ergo idem Deus, qui in principio
coelum et terram fecit, et idem ipse qui postea legem dedit: unus et
idem ipse est, qui in novissimo adveniens, gratiam contulit. Primum
creavit, postea reparavit, in fine beatificavit. Non alius et alius,
quamvis aliud et aliud. In omnibus his nominatus est tibi Deus, et
personuit nomen ejus in auribus tuis, et celebris facta est apud te fama
illius. Non te deinceps de ignorantia excusare potes; audisti nomen
ejus, sed hoc cave, ne nomen Dei tui accipias in vanum.
Quid est nomen Dei in vanum accipere? Audire, et contemnere; agnoscere,
et non revereri; scire, et non amare. Ergo ora ut sanctificetur nomen
ejus apud te: nam in se sanctum est semper. Quidquid de illo dici
potest, totum sanctum est; sed tibi non est, si non diligis, si non
revereris. Nam in tua existimatione sanctus non est, si tu illum sanctum
esse non putas. Si ergo audis et despicis, non sanctificatur nomen ejus
apud te. Tollis illi sanctitatem tuam, tollis in te, qui non potes in
ipso. Quantum potes, facis; et si plus posses, plus faceres. Judicabit
ergo Deus affectum malignitatis tuae: superbus enim es, et resistis
quantum potes, et obfirmas animam tuam, ut non timeas, aut verearis
illum; cujus etsi non suscipis bonitatem, non tamen effugis potestatem.
Ergo ora illum ut ad cui reverentiam cor tuum inclinet; et sicut
illuminavit ad cognitionem, sic excitet ad dilectionem, ut humilieris
sub potenti manu illius (I Petr. V), quatenus et verearis magnum, et
diligas bonum. Sic, humilitate superveniente, superbia cadet, ita ut jam
laetus et mansuetus Deo canere incipias. Domine, clamavi ad te, et
sanasti me (Psal. XXIX). Postquam autem Deus in te sanctificaverit, et
te sanctificare fecerit nomen sanctum suum; non hic sistas non tibi
sufficiat salus tua. Extende affectum charitatis, et pro aliis clama ad
illum, sanctificetur nomen tuum. Ab omnibus sanctificetur, et ab omnibus
glorificetur, ut secundum nomen tuum, sit et laus tua usque in fines
terrae (Psal. XLVII). Sic ergo sanctificetur nomen tuum. Non nobis,
inquit, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII). Hoc
est, sanctificetur nomen tuum. Sanctificatur enim cum glorificatur.
Sanctificetur nomen tuum.
|
|