|
Adveniat regnum tuum. Haec est secunda petitio, quae contra vitium
invidiae opponitur, in qua desisiderium fraternae salutis commendatur.
Quid enim est regnum Dei, nisi salus hominum? Non enim regnum hic illud
significatur, quo cunctis Deus potestate praesidet, et nutu potentiae
suae universa ad arbitrium suae voluntatis intorquet. Hoc enim regnum
nec per profectum advenit, nec per defectum recedit, quia divina
potestas nec augeri potest, quia plena est; nec minui, quia aeterna est.
Illud vero regnum, quo piis mentibus per amorem subjectis praesidet,
tantum advenit, quantum salus hominum crescit. In quibus videlicet
mentibus dum id quod contra justitiam male nitebatur, ad nutum divinae
voluntatis per gratiam aspirantem componitur, tunc nimirum in eis Deo
advenienti regnum praeparatur, ut in ipsis habitet. Nunc omnem motum
illarum ad justitiam dirigens, postea vero finito mutabilitatis hujus
cursu, omne desiderium earum sopita omni contradictione ad pacem
aeternae tranquillitatis componens. Regnum ergo Dei est, quo interius
per gratiam praesidens, fluctuantes mentes hominum regit et ad leges
aeternae justitiae sequendas non vi, sed amore inflectit, ut sub ipso
per devotionem et post ipsum per imitationem dirigantur ad ipsum per
glorificationem. Sicut ergo in prima petitione gloriam Dei postulamus,
sic in secunda salutem proximi flagitamus. Illud contra superbiam, hoc
contra invidiam. Ibi nos per humilitatem superiori subjecimus hic per
charitatem proximo sociamus. Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum
tuum.
|
|