LIBER TERTIUS.

IN MARCUM.


CAP. I. De homine habente manum aridam.

Intravit Jesus in Synagogam; et erat ibi homo manum habens aridam, cui ait: Extende manum tuam (Marc. III). Homo iste designat genus humanum per culpam originalem ab omni actione bona impeditum. Cujus manum Dominus sanavit, dum ei gratiam bene operandi tribuit. Quasi enim manum aridam extendit, dum amissum boni operis munus accepit. Aliter. Homo iste significat avaros qui, nolentes dare, volunt accipere. Quibus dicitur, ut extendant manum, ut qui furatur, jam non furetur (Ephes. IV); magis autem laboret operando, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.