|
Exeunte Jesu de navi, occurrit de monumentis homo in spiritu immundo:
qui domicilium habebat in monumentis (Marc V). Daemoniacus iste, quem
legio possidebat, populum gentium ab universitate daemonum diu possessum
designat. Populus namque gentilis ab omnibus possessus daemonibus tandiu
tenebatur, quandiu per multiplicem idololatriae cultum, omnibus
famulabatur. Gentiles etenim, sicut ait Apostolus, mutaverunt gloriam
incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et
volucrum, et quadrupedum, et serpentium, quia commutaverunt veritatem
Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam
Creatori, qui est benedictus in saecula, Amen (Rom. I). Catenae vel
compedes, quibus ligabatur, quasque frangebat, naturalis legis praecepta
sive gentilium legum decreta, quibus a malo refrenari debuerant,
significant. Sed catenas, et compedes daemoniacus ligatus frangebat;
quia gentilis populus, quanto amplius his aut illis praeceptis ligabatur
per malorum prohibitionem, tanto furiosius ea rumpebat per
transgressionem. Et habitabat in monumentis, quia conversabatur in
mortuis et fetidis operibus. De hac ruptione catenarum, et compedum hoc
modo Paulus intulit, dicens: Feminae eorum mutaverunt naturalem usum in
eum, qui est contra naturam. Similiter autem et masculi, relicto
naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis invicem, masculi in
masculos turpitudinem operantes, et mercedem (quam oportuit) erroris
sui, in semetipsis recipientes. Et, sicut non probaverunt Deum habere in
notitia, sic tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae
non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione,
avaritia, nequitia; plenos invidia, homicidio, contentione, dolo,
malignitate; susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos,
superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,
insipientes, incompositos, sine affectione absque foedere, sine
misericordia (Rom. I). Ecce quomodo legio possidebat hominem, quomodo
catenas et compedes rumpebat, quomodo in monumentis habitabat. Qui bene
nocte et die in monumentis et montibus clamasse, et lapidibus se
conscidisse dicitur; quia et in adversis et prosperis, populus gentium
in foeda actione impudenter se esse propalabat, et lapideorum deorum
cultura semetipsum lacerabat. Grex porcorum, qui juxta montem
pascebatur, et quem legio ab homine pulsa intravit, et in mare
praecipitavit, multitudinem infidelium et quorumlibet immundorum
exprimit hominum, qui recte juxta montem pascuntur, dum per superbiam
elati, similitudine porcorum ad ima curvi superna nesciunt, et solis
transitoriis bestialiter se immergunt; et dum se inquinamento carnis aut
spiritus polluunt, more porcorum in luto pastum quaerunt. Heu quam
multiplex est grex iste porcorum, hominum scilicet turpiter et
bestialiter viventium, et porcos qui in infimis totum bonum suum
quaerunt, imitantium! Ut enim de Judaeis et paganis taceamus, quis
numerare posset multitudinem falsorum Christianorum qui, quamvis
baptismum perceperint, spiritui gratiae tamen contumeliam facientes male
vivendo eum de semetipsis expulerunt, et se horrendis sceleribus
polluerunt? Qui tamen duo millia figuraliter esse dici possunt: duo,
quia diversi a bono; millia, quia perfecti sunt in malo. Legio ergo ab
homine pulsa, porcos ingreditur, quia daemones ab illis, qui ad vitam
aeternam praedestinati sunt, per gratiam Redemptoris fugati, malis male
viventibus et terrenis intendentibus dominantur. Quod tamen non faciunt,
nisi Jesus concedat; quia nec malos tentare praesumunt, nisi potentia
divina permittat. Grex vero porcorum a legione in mare praecipitatur,
dum per daemones malorum universitatis ad infernalem amaritudinem
perducitur. Viderunt homines civitatis illius a legione liberatum,
sedere ad pedes Jesu, vestitum et sanae mentis, et timuerunt. Sessio ad
pedes Domini, significat humilitatem et bonorum operum imitationem.
Vestitus, bonam actionem; sanitas mentis, justificationem. Et rogaverunt
Jesum, ut discederet a finibus eorum. Sicut Petrus fragilitatis suae
memor ait: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum (Luc. V). Et sic
adhuc isti infirmi timuerunt eum, et ut a finibus suis discederet,
rogaverunt. Ait Jesus liberato: Vade in domum tuam ad tuos, et nuntia
illis. quanta Dominus tibi fecerit, et misertus sit tui. Hoc exemplo
docetur quisque suis primo salutem sibi factam praedicare, et eos ad
eamdem salutem percipiendam provocare, quia et ipse eis propter carnis
cognationem debitor magis tenetur, et illi forsitan citius quam alieno
credent. Sed quam multi intra ambitum Ecclesiae continentur, qui hoc
exemplum minime sequuntur, quia multi sunt, qui de suis parentibus
inquirunt, an corpore sint sani, an habeant victum sive vestitum, domos,
agros, equos, greges, armenta, aurum, argentum, pacem temporalem an
gratiam potentum, et divitum possideant, et sic de his quae ad corpora
pertinent circa amicos suos solliciti sunt; de his vero, quae ad salutem
animarum pertinent, sollicitudinem nullam gerunt! Timendum est autem, ne
tales ad antiqua vitia relapsi sint, et quod ipsi salute jam careant,
quam nec suis praedicare curant. Qui namque spirituales sunt, ea quae
sunt spiritus, quaerunt: de suis diligenter inquirunt, an sint a vitiis
puri, a peccatis liberi, virtutibus ditati, bonis operibus pleni, an
pacem Dei habeant cum omnibus (Galat. VI); an bonum ad omnes operantur,
maxime ad domesticos fidei. Isti enim, liberatum istum imitantur, qui ad
vocem Domini salutem in se factam aliis studuit nuntiare et per
Decapolim praedicare: Decapolis, quae est regio decem civitatum, sanctam
Ecclesiam significat, quae Decalogum legis servat. Et in Decapoli
salutem sibi factam praedicat, qui sanctae Ecclesiae fidelibus, a
diabolo se liberatum esse verbis et operibus bonis demonstrat. Studeamus
et nos si nondum liberati sumus, a diabolo liberari. Et si jam nos
liberatos esse cognoscimus, salutem aliis praedicemus, quam obtinuisse
nos gaudemus, memores quod scriptum: Qui non est mecum, contra me est,
et qui non colligit mecum, dispergit (Luc. XI). Et iterum: Qui audit,
dicat: Veni (Apoc. XXII).
|
|