CAP. III. De discipulis requiescentibus in daeserto.

Dixit Jesus discipulis suis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum (Marc. VI). Duae sunt vitae: activa et contemplativa. Activa, est in labore; contemplativa, in requie. Activa in publico, contemplativa in deserto. Activa in necessitate proximi, contemplativa in visione Dei. Monemur itaque in his Dominicis verbis, ut aliquando ab actione quiescamus, et ad secretum contemplationis transeamus. Quae contemplatio recte desertum dicitur, quia a multis deseritur et a paucis inhabitatur. In qua requiescimus pusillum, cum pro nostra fragilitate divinae visioni diu non valeamus inhaerere, nec pro necessitate proximi, curam illius diu praetermittere. Erant enim qui veniebant et redibant multi, nec spatium manducandi habebant. Sic nostris diebus multi veniunt, multi redeunt. Multi veniunt per credulitatem, sed multi redeunt per iniquitatem. Venit latro, recessit Judas. Et spatium non habemus manducandi; dum vel bonis vel malis per praedicationem, vel per quodlibet ministerium intenti spatium non habemus Scripturas legendi, et meditandi. Aliquando ergo cum apostolis navem ascendentes in desertum abeamus, ut a verbo et ministratione cessantes, per fidem, quam habemus in Deum fluctuationes mundiales transfretantes, tantum lectioni et meditationi, orationi et divinae contemplationi saltem ad modicum intendamus. Nemo namque (sicut in libris beati Gregorii legimus) debet propter contemplationem Dei, omnino postponere necessitatem proximi, nec propter necessitatem proximi, contemnere contemplationem Dei.