CAP. VI. De septem panibus et paucis pisciculis, et quatuor millibus hominum satiatis.

Legimus in Evangelio (Marc. VIII et Matth. XV), quod Dominus quatuor millia hominum de septem panibus et paucis pisciculis satiavit. In quo loco per septem panes septem dona Spiritus sancti figurantur; per pisciculos vero, exempla Patrum antiquorum, qui sub naturali lege vel scripta fuerunt, designantur. Comedentes quatuor millia fuisse describuntur, propter quatuor Evangeliorum perfectionem; vel propter quatuor cardinalium virtutum exercitationem. Dominus ergo satiat quatuor millia hominum ex septem panibus, et paucis pisciculis quando per septiformis spiritus dona, et per praecedentium patrum exempla, qui de fluctibus hujus saeculi erepti, et divina benedictione consecrati; refectionem nobis, ne in hujus saeculi cursu deficiamus, praebent. Quatuor, inquam, millia hominum satiat, quando electos credulitate quatuor Evangeliorum comprehensos, quatuor principalibus virtutibus exercitatos, donis spiritualibus et exemplis patrum perficit, docet et justificat. Et notandum quod dicuntur pisciculi pauci, quia valde rari fuerunt justi antiqui. Triduo autem Dominum sustinent, quia in fide sanctae Trinitatis constituti, spiritualem a Deo desiderant pastum accipere. Quidam ex eis de longe venerunt. Qui enim nihil carnalis expertus corruptionis ad servitium Domini festinat, de longinquo non venit. Qui etiam nulla impudicitia, nullis flagitiis inquinatus, solum autem conjugium expertus est, non venit de longinquo. Qui vero multis et magnis flagitiis semetipsos polluunt, et post hoc ad Deum redeunt, de longinquo veniunt. Et si dimisero eos jejunos deficient in via. Conversi namque peccatores in praesentis vitae via deficiunt; si in sua conscientia sine pabulo doctrinae dimittantur. Septem sportae de fragmentis impletae, spirituales viri sunt, qui sublimiora, quae capacitatem minorum superant, et colligunt et custodiunt. Et dimisit eos. Dominus refectos dimittit, cum spirituali doctrina eruditos, ut cognita perficiant; in proprio et libero arbitrio derelinquit, nec aliquem eorum ad serviendum sibi cogit.