|
Si manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum, et projice abs
te (Marc. IX; Matth. XVIII), etc. Debemus accipere actionem per manum;
per pedem, corporis motionem; per oculum, cordis intentionem. Multi
sunt, quos manu sua male scandalizat. Qui enim laetantur cum
malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. IX). quia
delectantur in vitiis et operibus malis: istos manus sua miserabiliter
scandalizat, et ab introitu regni coelestis tardat. Sunt etiam, qui in
motu corporis, et vagatione delectantur: civitates, castella, oppida.
vicos peragrant, et terram circumeunt, et perambulant, nunquam in uno
loco sunt vel consistunt, nunquam pedes ab excursu et discursu
comprimere valentes. Unde de tali cursore quidam versificator ait.
Dum fuit in mundo, per mundum vixit eundo.
Hic postrema dies, hic quoque prima quies.
Quid igitur tales, qui non gratia orationis, aut temporalis
necessitatis, sed solius causa curiositatis regiones pervolant, quid
nisi per hunc pedem, id est, per hanc vagationem, quae multum placet,
quid, inquam, nisi scandalum patiuntur, et ab ingressu vitae
impediuntur? Illos quoque oculus scandalizat: qui in iis quae faciunt,
non Deo placere, non animabus intendunt prodesse: sed vel semetipsos,
vel amicos carnales suos secundum vanitatem praesentis saeculi exaltare:
et sibi, aut suis aliquid transitorium emolumentum student quaerere. Sed
talis oculus, id est, intentio ista, quae vanam jucunditatem praestat:
non nisi impedimentum ad aditum regni coelestis parat. Hanc ergo manum
id est actionem et pedem, id est motionem et oculum, id est intentionem,
abscindamus, eruamus et projiciamus a nobis. Melius enim est, ut cum
sola bona actione, motione, intentione, intremus ad vitam, quam bona
malis commiscentes, quasi duas manus, duos pedes et duos oculos
habentes, intremus in gehennam.
|
|