|
Venerunt ad Jesum inferentes paralyticum, qui a quatuor ferebatur. (Luc.
II; Matth. II.) Paralyticus iste, significat animam a vitiis resolutam,
et in mollitie carnis torpentem. Quatuor ferentes, sunt doctores: qui
talem animam sursum elevant et portant: dum illi doctrinam quatuor
evangeliorum, vel praedicationem quatuor principalium virtutum
administrant. Domus, in qua Jesus hospitabatur, tutelam et sublimitatem
sacrae Scripturae designat. Turba, quae paralyticum introduci non
sinebat, multitudinem inutilium cogitationum figurat, quae animae
peccatrici aspectum Dei negat. Sed tectum nudatur: dum sublimis et
mysticus sensus in Scriptura aperitur. Et paralyticus coram Jesu
introducitur. Ibi denique ubi culpa ei remittitur, filius appellatur,
tollere grabatum et abire jubetur: quia postquam homo ad cognitionem Dei
vere redit, Deus illum sanat per gratiam ab omni, quod deliquit, et
vocat per adoptionem filium, et jubet tollere grabatum per carnis
subjectionem et ire per bonam operationem. Surge, inquit, tolle grabatum
tuum, et vade in domum tuam. Quasi diceret: Erigere a carnalibus
desideriis per poenitentiam, dominare carni tuae per continentiam: et
vade per bonam operationem in domum tuam: conversationem scilicet
honestam. Quinque de causis affliguntur homines molestiis carnis: aut
propter merita augenda, ut Job: aut ad humilitatem conservandam, ut
Paulus ab angelo Satanae: aut ob peccata corrigenda, vel intelligenda,
ut Maria soror Moysi, et hic paralyticus, qui nisi dimissis peccatis
potuit curari: aut ad gloriam Dei manifestandam, sicut caecus de quo
dicitur: neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur
opera Dei in illo (Joan. IX). Et Lazarus, cujus infirmitas non fuit ad
mortem: sed pro gloria Dei (ibid.) aut initium aeternae damnationis, ut
Herodes.
|
|