|
Designavit Dominus et alios septuaginta duos (Luc. X). Sicut in
apostolis forma est pontificum, ita in septuaginta duobus discipulis
forma est presbyterorum secundi ordinis. Septuaginta duo mittuntur, qui
linguarum totidem gentibus Evangelium praedicarent, ut sicut primo
duodecim apostoli propter duodecim tribus Israel, ita et hi propter
caeteras gentes destinentur imbuendas. Per hoc quod binos mittit,
innuitur quod nemo praedicationis officium debet suscipere, qui erga
alium charitatem non habet. Ante faciem suam, in omnem civitatem et
locum, quo erat ipse venturus, mittit, quia, ubi verba praedicationis
praecurrunt, venit Dominus ad mentis habitaculum. Et dicebat illis:
Messis quidem multa, operarii vero pauci. Messis est turba credentium;
operarii, apostoli et sequaces eorum. Et licet haec messis verbo Dei sit
sata, tamen culturae laborem et sollicitum munus operarii requirit, ne
aves coeli sparsa semina dissipent. Sed quia pauci sunt operarii, id est
praedicatores, rogandum est jugiter ut Dominus det gratiam praedicandi
fidelibus, et mittat eos in procurationem messis suae. Unde subjungitur:
Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem. Quomodo enim
praedicabunt, nisi mittantur? (Rom. X.) Item: Ecce ergo mitto vos sicut
oves, inter lupos (Matth. X). Sicut insidiantur lupi ovibus, sic
haeretici fidelibus. Et sicut lupus nocte ovile circuit non audens
intrare, canis somnum, pastoris absentiam, ut desidiam explorans, sic
haereticus nocte suae tentationis fideles decipere conatur, Ecclesiam
incaute non intrans, et pastores vel desides necare, vel in exsilium
mittere intendit. Lupus vero corporis rigidi se facile non flectere
potest, sic haereticus duri intentione cordis non solet ab errore
revocari. Unde Apostolus: Haereticum hominem post primam et secundam
correctionem devita (Tim. III). Lupus suo impetu fertur, et ideo saepe
luditur; sic haereticus impetum facit, et saepe remanet inanis, cum
nocere non possit. Lupus si prior aliquem viderit, vocem illi quadam vi
naturae eripit, si homo illum prior viderit, exagitat; sic quem versuta
disputatione haereticus praevenit, mutum reddit, ne confiteatur verbum
Dei. Sed si quis commenta fraudis ejus cognoverit, patitur jacturam
vocis. Sicut lupus, sic haereticus: primum, quia invadit guttur, uterque
vitalibus vulnus infligit. Possumus etiam per lupos persecutores quosque
designare, qui more luporum fideles lacerare conantur.
Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta. Tota fiducia
praedicatoris in Deo debet esse, ut praesentis vitae sumptus, etsi non
provideat sibi, tamen non desituros certissime sciat, ne, dum occupatur
mens ejus ad temporalia, minus praedicet aeterna. Et ideo sacculum non
portet. Secundum autem mysticum sensum, pecunia in sacculo clausa,
sapientia est occulta, quae pro Christo non erogatur. Per peram, onera
saeculi; per calceamenta, mortuorum operum exempla figurantur. Et
praedicator onus saecularium negotiorum non portet, nec stultorum operum
exempla conspiciat, ne sua opera quasi ex mortuis pellibus credat
munire. Et neminem in via salutaveritis. Qui non amore aeternae patriae,
sed praemiorum ambitu, salutem audientibus praedicat, quasi in itinere
salutat, quia ex occasione non intentione salutem audientibus exoptat.
Omnis enim qui in via salutat, ex occasione itineris salutat, non ex
intentione habendae salutis.
|
|