|
Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho (Luc. X). Homo iste, qui
de Jerusalem in Jerico descendit et in latrones incidit, sicut in
homiliis legimus, genus designat humanum. Quod in primis parentibus
supernam civitatem descrens, in hujus saeculi et exsilii miseriam per
culpam corruens, per antiqui hostis fraudulentiam veste immortalitatis
et innocentiae est spoliatum, et originalis culpae vitiis graviter
vulneratum. Fecerat Deus, sicut alio loco diximus, hominem ad imaginem
et similitudinem suam (Gen. I). Ad imaginem, secundum rationem; ad
similitudinem secundum dilectionem, ut per utrumque Deo inhaereret, et
inhaerendo beatus esset. Sed diabolus, humanae beatitudini invidens,
contra duo bona praedicta duo principalia mala intulit homini in
originali culpa. In eo namque quod factus erat ad imaginem Dei secundum
rationem, vulneravit eum per ignorantiam boni. In eo vero quod factus
est ad similitudinem Dei, vulneravit eum per concupiscentiam mali. Homo
autem spoliatus est, vulneratus est, semivivus est relictus, quia in
humana natura, etsi possit divina similitudo, quae est in dilectione,
penitus corrumpi, divina tamen imago, quae est in ratione, non potest
penitus deleri. Quamvis enim tanta malitia possit affici ut nihil
diligat boni, non tamen ignorantia tanta excaecari potest ut nihil
cognoscat veri. Recte ergo semivivus est relictus; quia, etsi propter
primordialia peccata, magna ex parte fuerit corruptus, non tamen est
penitus caecatus. In eo namque etiam post vulnera vixit, quo ipsi
qualiscunque scintillula sensus remansit. Hostilis ergo gladius hominem
penitus non exstinxit, dum in eo naturalis boni dignitatem omnino delere
non potuit, et de hujus ratione sententiae. Psalmista taliter intulit,
dicens: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in
visceribus meis (Psal. L). Per cor enim mundum, in se divinam designat
similitudinem; per spiritum rectum, divinam imaginem. Dum cor mundum in
se creari, spiritum vero rectum innovari postulavit convenienter
insinuavit, et divinam similitudinem in toto posse corrumpi, et divinam
imaginem nequaquam prorsus posse deleri. Ibi namque, ubi nil boni
remansit, bonum, si tamen restauratur, creatur; at ubi aliquid boni
superest, renovatur. Est autem cordis munditia, in perfecta Dei
dilectione; rectitudo vero spiritus, in sana ratione. Quod autem
secundum praecedentes distinctiones divina in nobis imago et divina
similitudo possunt accipi, doctores in alterius cujusdam versiculi
expositione declarant, ubi scriptum est: Signatum est super nos lumen
vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV). Per lumen
enim, quod super nos sive in nobis signatum est, distinguunt in nobis
divinam imaginem, quam assignant in discretione rationis; et per
laetitiam, divinem similitudinem, quam determinant in jucunditate
dilectionis. Sacerdos et levita qui, viso spoliato et vulnerato
transierunt, patres antiquos exprimunt, qui vitae praesentis statum tunc
sancte vivendo transierunt; sed humanum genus per culpam vulneratum
minime sanaverunt. Samaritanus pertransit, dum Christus per humanitatem
vitae hujus momenta cucurrit, qui homini vulnerato vinum et oleum
infudit, dum per praedicationem suam illi et blandam consolationem et
austeram increpationem exhibuit. Alligans vulnera ejus in jumentum suum
levavit, dum, per carnem assumptam in cruce suspensus, morte sua culpam
illius expiavit. In stabulum duxit, dum intra sanctam Ecclesiam
collocavit. Stabulum autem Ecclesiam significat; quia, sicut jumenta in
stabulo suas immunditias dimittunt, sic peccatores, qui bestialiter
antea vixerunt, per confessionem et satisfactionem in sancta Ecclesia
peccata sua deponunt. Altera die protulit duos denarios stabulario, et
ut curam ejus ageret, dedit, quando, peracto mysterio redemptionis,
omnibus qui Ecclesiam gubernare debent, utriusque Testamenti scientiam,
et praedicandi gratiam distribuit. Et quodcunque supererogaveris, ego,
cum rediero, reddam tibi. Debent praelati in cura aegroti aliquid
supererogare, ut non solum ea quae in duobus Testamentis continentur
studeant praedicare, sed et alia multa secundum ea quae scripta sunt
laborent excogitare, et aliis praedicatione manifestare. In die autem
judicii cum Dominus redierit, secundum meritum reddet praemium. Sed, cum
Dominus in cura ista exigat etiam nostra, quid dicturi, quid facturi
sumus, qui raro vel nunquam expendimus ea quae sunt illius? si namque
illis, quibus doctrinam debemus, nunquam litteram simplicem narramus,
quid ne nobis erit, qui etiam innumerabiles sententias, adjuvante
gratia, per nostrum studium et laborem excogitatas, vel saltem ab aliis
auditas, et diligentissime in corde nostro dispositas [depositas]
incessanter eis praedicare deberemus? Possumus itaque dicere, quod in
hac figura, Jerusalem est contemplatio superna; homo quidam, humana
natura; Jericho, miseria mundana; latrones, daemones; descensus, culpa;
vestes, immortalitas et innocentia; vulnera, vitia; levita et sacerdos,
patres antiqui, sive ministri veteris sacerdotii; Samaritanus, Christus,
jumentum caro; oleum, blanda consolatio; vinum, austera increpatio;
elevatio, redemptio; stabulum, Ecclesia; stabularii, praelati; duo
denarii, scientia utriusque Testamenti.
|
|