CAP. XIII. De Martha, et Maria sororibus Lazari.

Intravit Jesus in quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam (Luc. X). Per istas duas sorores, duae significantur vitae spirituales. Per Martham, operis actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur; per Mariam religiosa mentis intentio, amore juncta Dei Verbo, qua in Dei amore suspiramus. Activa, vel panem corporalem esurienti, vel doctrinam ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, et quae singulis expediant dispensat. Contemplativa, charitatem Dei et proximi retinet, ab exteriori actione quiescit, soli Conditoris desiderio inhaeret, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudentibus. Et huic erat soror nomine Maria: quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verba illius. Maria sedet, quia contemplativa, pacatis vitiorum tumultibus, interna jam in Christo quiete mentis perfruitur. Martha stat, quia activa laborioso desudat certamine. Secus pedes illius: quanto enim humilius sedet, tanto amplius capit, sicut confluit aqua ad convallem de tumoribus collis. Audiebat verba illius. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, et Martha intenta erat quomodo pasceret Dominum. Haec convivium parat, illa in convivio Domini jam delectatur. Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare? Ex illorum persona loquitur, qui adhuc divinae contemplationis ignari solum, quod discernunt fraternae dilectionis opus, Deo beneplacitum, ducunt: Ideoque cunctos, qui Christo devoti esse velint, huic mancipari profectuosum esse autumant. Martha, Martha. Repetitio nominis indicium est dilectionis, vel forte movendae intentiones, ut audiret attentius. Non reprehenditur pars Marthae, quia et ipsa bona, sed pars Mariae laudatur. Quae quare sit optima, subinfertur: Quae non auferetur ab ea. Quia contemplativa hic incipit, et in coelesti patria perficitur; quia amoris ignis, qui ardere hic inchoat, eum ipsum quem amat viderit, in amorem amplius ignescet. Non ergo contemplativa auferetur: quae subtracta praesentis saeculi luce perficitur. Activa cum corpore defici; quia in aeterna patria panem non porriget esurienti, quia nemo esuriet; neque caetera misericordiae aget opera, qui non erunt necessaria. Cum praesenti ergo saeculo auferetur activa; merito ergo contemplationi, omnium justificationum merita, universa virtutum postponuntur studia.