CAP. XIV. De lumborum praecinctione.

Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII). Praecinctio lumborum est continentia carnis, ardor lucernarum, exhibitio boni operis. Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum quando revertatur a nuptiis. Ad nuptias dominus ivit, cum post resurrectionem novus homo angelorum sibi multitudinem copulavit. A quibus revertitur, cum nobis per judicium manifestatur. Quem revertentem bene exspectamus, dum in ejus adventum in omnibus nosmetipsos praeparamus ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. Non vult aperire pulsanti judici, qui timens videre iratum quem contempsit, de corpore exire metuit. Aperit, qui judicem laetus et securus sustinet, et de propinqua morte gaudet. Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenit vigilantes. Vigilat qui oculos apertos in vero lumine tenet, ut tenebras negligentiae vitet; qui etiam, quod credit, operatur. Amen dico vobis, quod praecinget se, praeparans se ad retributionem, et faciet illos discumbere, in aeterna beatitudine refoveri: et transiens de judicio ad regnum, ministrabit illis, quia divinitatis suae contemplatione eos satiabit. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. Vigilias vocat ad similitudinem excubantium in nocte, quia in nocte hujus mundi, semper debemus contra hostes esse solliciti, et exspectare lucem venturam, id est adventum judicis. Prima ergo vigilia, est custodia pueritiae, secunda juventutis, tertia senectutis. Si quis vero in pueritia vigilare neglexit, non tamen desperet, sed in juventute, vel saltem in senectute resipiscat, quia plus index moras nostras patienter exspectat. Qui etiam ad excutiendam mentis desidiam, exteriorum damnorum similitudinem inducit, ut per haec animus ad custodiam sui suscitetur. Unde subditur: Hoc autem scitote, quia si sciret paterfamilias, qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit; quia, dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicia trahit. Furi autem resisteret, si vigilaret, quia adventum judicis venientem occulte praecavens, poenitendo occurreret. Et vos estote parati. Post similitudinem ponit exhortationem, ut omnes sine macula et ruga parati simus, quia qua hora veniat, nescimus.