|
Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua; et venit fructum
quaerere in illa, et non invenit (Luc. XIII). Vinea ista plebs fuit
Israelitica, in qua erat Synagoga quasi ficulnea plantata. Cultor
vineae, Moyses et prophetae. Tres anni, tria tempora: tempus naturalis
legis, tempus scriptae legis, tempus gratiae. Fossio est praedicatio;
missio stercorum, recordatio peccatorum. Excisio ficulneae, dejectio
Synagogae. Secundum moralem sensum, arbor ista unaquaeque anima
infructuosa, per simulationem, virtutum, et exhibitionem bonorum operum
foliis circumdata, sed a fructu verae justitiae aliena. Tres anni,
cognitionem sanctae Trinitatis significant; circumfossio arboris,
extractionem significat terrenae cupiditatis fossorio praedicationis.
Stercora exprimunt carnis peccata, quae mittuntur ad radicem arboris,
quando conscientia tangitur pravitatis cognitae memoria: quae, dum inde
poenitet, quasi per tactum stercoris, redit ad fecunditatem operis.
Excisio infructuosae arboris, judicium est damnationis; cultor istius
arboris, praedicator, qui semper pro tali anima debet intercedere, ut
illi Deus concedat spatium poenitentiae et faciendi fructum justitiae,
sicut prophetae et apostoli, quia quosdam ex Synagoga salvandos
intellexerunt, pro ipsa saepius oraverunt.
|
|