|
Factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis Pharisaeorum
Sabbato manducare panem: et ipsi observabant eum. Et ecce homo quidam
hydropicus erat ante illum (Luc. XIV) [sbugv][d][o][r], hydor, aqua;
inde hydropisis, morbus aquosus, subtercutaneus, de vitio vesicae natus
cum inflatione turgente, et anhelitu fetido. Et est proprium hydropici,
ut quanto plus bibit, tanto plus sitiat. Vitium autem, quod iste habet
in corpore, Pharisaei gestant in mente. Ideo coram ipsis curatur
corporaliter: ut hoc exemplo ipsi discant curari spiritualiter.
Comparatur autem dives avarus, et cupidus hydropico; quia, sicut
hydropicus quanto plus bibit, tanto plus sitit, sic miser avarus, et
cupidus quanto amplius transitoria accumulat, tanto magis ad ampliora
aggreganda per cupiditatem succensus anhelat. Qui recte fetidum
anhelitum emittit, dum suae pravitatis infamiam ubique dispergit.
Assimilatur etiam quilibet carnis voluptatibus deditus hydropico; quia,
quanto magis carnalis quisque fetidam suavitatem concupiscentiae
degustat, tanto magis ea concupiscentia foedari desiderat. Toties ergo
hydropicus ab infirmitate sua sanatur, quoties vel carnalis quisque a
luxuria, vel avarus a cupiditate curatur.
|
|