CAP. XIX. Invitatus ad nuptias non recumbat in primo loco.

Cum invitatus fueris ad nuptias, non recumbas in primo loco (Luc. XIV). Nuptiae significant conjunctionem Christi et Ecclesiae. Honoratiori post invitato locum dat, qui de longae conversationis suae confidentia securior factus, vita illorum, qui se in Christo secuti sunt, agilitate praeitur. Et cum rubore novissimum locum tenet, cum de aliis meliora cognoscens, quidquid de sua operatione altum senserat, humiliat. Recumbe ergo in novissimo loco, id est quanto major es, tantum te humilia in omnibus (Eccli. III). Ut dicat tibi qui te invitavit: Amice, ascende superius, quia Deus dat humilibus gratiam (Jac. IV), quam aufert superbis. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus, id est in eadem fide, vel eadem beatitudine quiescentibus.