CAP. XX. De homine, qui fecit coenam magnam et vocavit multos.

Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos (Luc. XIV). Homo iste, est Deus; coena, beatitudo superna; servi, sancti praedicatores; hora coenae, tempus gratiae; vocatio, praedicatio; invitati ad coenam venire nolentes, reprobi terrenis inhaerentes. Ille qui villam emit, significat cupidos; ille, qui quinque juga boum emit, quinque sensus corporis rebus exterioribus intentos; ille, qui uxorem duxit, carnis voluptatibus deditos. Sed juga boum quinque esse dicuntur; quia sensus corporis, cum sint in utroque sexu, geminantur. Exi cito in plateas, et vicos civitatis. Plateae, sunt late patentis iniquitatis viae; vici civitatis, contubernia inhonestae conversationis; Pauperes, debiles caeci, et claudi qui introducuntur, sunt illi qui mundi amatoribus habentur viles, et judicantur inutiles. Sed per praedicationem vocati, per gratiam justificati, apud Deum cognoscuntur esse gloriosi et sublimes. Domine, factum est ut imperasti: et adhuc locus est. Et ait Dominus servo: Exi in vias, et sepes, et quoscunque inveneris, compelle intrare. Isti qui intrare compelluntur, sunt illi qui adversitatibus fracti a pravitatibus corriguntur, et ad amorem Dei reducuntur. Possumus autem per primos ad coenam venientes, electos ex Judaeis accipere; per secundos vero, electos de gentibus designare: et per illos qui venire noluerunt, illos qui ex utrisque populis pereunt, accipere.