CAP. III. De commissura, et vestimento novo, et de utribus et vino.

Nemo commissuram a vestimento novo immittit in vestimentum vetus, alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo (Luc. V). Novum vestimentum, opus bonum est, vetus vestimentum, peccatum. Quicunque autem quodlibet opus bonum et peccatum, in quo manet, conjungit; hoc quod facit amittit, et major scissura fit quia melius erat ei non cognovisse viam justitiae, quam post agnitam retrorsum converti ab eo quod traditum illi erat sancto mandato (II Petr. II). Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpit vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt. Sed vinum novum in utres novos mittendum est: et utraque conservantur. Utres veteres sunt homines peccatores, veterem hominem cum actibus suis imitantes. Utres novi sunt homines per gratiam innovati, novi hominis imitatores, qui secundum Deum creatus est, id est Christi. Vetus vinum, culpa; novum vinum, gratia. Quandoque ergo vinum novum in utres veteres ponitur, et utres rumpuntur, et vinum effunditur: quia qui gratiam Dei accipiunt, et post acceptam gratiam sicut prius peccato deservire volunt et ipsi pro contemptu gratiae deteriores, quam prius erant, efficiuntur - et gratia eis aufertur. Aliter: Nemo mittit novum vinum in utres veteres, id est Deus gratiam non tribuit peccatoribus nisi prius a vetustate renoventur. Alioquin vinum rumpit utres, et ipsum effunditur, id est, si ipsi peccatores sacramenta, in quibus gratia continetur et confertur, accipere praesumpserint: et ipsi de praesumptione deteriores efficiuntur, et gratia eis minime adesse permittitur: Sed vinum novum in utres novos mittendum est, et sic utraque conservantur: quia dum bono homini gratia tribuitur et ipsam acceptam gratiam conservat et gratia conservata eum justificat. Et nemo bibens vetus statim vult novum; dicit enim: Vetus melius est. Nemini enim quandiu delectatur in culpa, placet gratia. Sed postquam vinum novum, id est jucunditatem gratiae, bene gustaverit, veteri novum, id est culpae gratiam anteponit, quam largitur immutabiliter et summe bonus Deus.