CAP. XXI. De ove, et drachma perditis.

Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam? etc. (Luc. XV.) Homo iste est Deus; oves, creaturae rationales; nonaginta novem oves, novem angelorum ordines; ovis centesima, humana natura; ovis centesimae requisitio, divina incarnatio; ovis relatio, humana redemptio; amici et vicini, angeli; amicorum et vicinorum de inventione ovis congratulatio, angelorum de humana salute exsultatio. Quae mulier habens drachmas decem, etc. Mulier, divina sapientia; decem drachmae, novem ordines angelorum, cum adjunctione humanae naturae. Mulier enim decem drachmas habuit, cum Deus homines et angelos ad imaginem suam creavit. Sed unam perdidit, cum homo a similitudine Creatoris recessit. Sed sapientia lucernam ad quaerendum accendit, cum in carne apparuit, quia lucerna lux est in testa, id est Verbum in carne: quae ubi inter homines claruit, domum evertit, quia conscientias hominum consideratione reatus sui perturbavit. Et sic drachma reperitur dum in homine similitudo Conditoris reparatur.