CAP. XXII. De filio prodigo.

Homo quidam habuit duos filios; et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit (Luc. XV). Homo iste, Deus Pater, habuit duos filios, quia creator est et auctor duarum stirpium generis humani, id est Judaeorum et gentium. Major filius, qui in cultu unius Dei permansit; minor, qui hucusque ad colenda idola Deum deseruit. Substantia, est omne quo vivimus, sapimus, cogitamus, loquimur: haec Deus aeque dedit omnibus. Unde scriptum est: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I). Hujus ergo substantiae proportionem sibi minor petit dari, cum homo rationali suo sensu delectatus, et per liberum arbitrium se regere, et a dominio Creatoris quaerit exire. Homo iste itaque, Deus; duo filii, duo populi; major filius, populus Judaicus; minor, gentilis; substantia, naturalia bona; recessio minoris filii, error gentilis populi; regio longinqua, idololatria; meretrices, carnis delectationes; dissipatio substantiae, corruptio naturae; unus civium, aliquis daemonum; fames filii, penuria verum Deum cognoscendi; siliquae porcorum, sordida figmenta poetarum, et diversis erroribus polluta dogmata philosophorum, quae sunt cibus immundorum spirituum; reversio filii, conversio gentilis populi; occursus patris, effectus divinae miserationis; annulus, fides; stola prima, innocentia; calceamenta, praedicatio; vitulus saginatus, Christus; occisio vituli, passio Christi; epulae, participatio gratiae; symphonia et chorus de reditu filii, gratiarum actio de conversione gentilis populi. Filius major in agro moratur, dum populus Judaicus in libris Veteris Testamenti perfectione justitiae et scientiae scrutatur. Quod pater majorem filium ad intrandum invitat, significat quod cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet (Rom. XI). Quotidie quoque Deus filium recipit revertentem, dum quemlibet peccatorem suscipit poenitentem. Et omnia supradicta facit, dum gratiam, quam in baptismo acceperat et per culpam perdiderat, iterum illi reddit.