CAP. XXIII. De divite et ejus villico.

Homo quidam erat dives, et habebat villicum, et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ejus (Luc. XVI). Homo dives, dicitur Deus Pater; villa, humana natura; villicus, spiritus coloni, intellectus, affectus, sensus, appetitus humani; bona divitis, dona Domini, et ea quae habemus per naturam, et ea quae habemus per gratiam. Multa bona quae posuit Deus in instauramenta istius villae, sunt in ea aedificia, per multimodam bonae conversationis honestatem; vituli, per boni inchoationem; boves, per consummationem; tauri, per virtutis procreationem; vaccae, per bonae voluntatis fecunditatem; juvencae, per spiritualis integritatis incorruptionem; oves, per innocentiae mansuetudinem; agni per munditiae candorem; caprae, per contemplationis arduitatem; apes, per gustum internae dulcedinis. Sed et porci, quamvis Deus illorum esum prohibebat, ibi nonnunquam inveniuntur per subreptionem immundae cogitationis. Qui et ipsi eo quod valent ad humilitatem mentis, multum adjuvant ad cumulum justificationis. Invenitur etiam in hac villa, id est in humana natura hordeum, per scientiam Veteris Testamenti; triticum per scientiam Novi. Ibi sunt agri multi per latitudinem sensuum et affectionum, et aratra diversa per multa virtutum et actionum exercitia. O quam bona, quam locuples villa ista, in qua Deus posuit tot et tanta bona! Caveat villicus, ne dissipet pet bona ejus. Dissipatio bonorum, amissio est donorum; corruptio virtutum, ablatio bonorum operum. Notandum quod dictum est: Quasi dissipasset bona ejus. Non enim vere possumus dissipare bona Domini; quia, etsi humana natura tanta possit affici malitia ut nihil diligat boni, non tamen potest tanta caecari ignorantia, ut nihil cognoscat veri. Villicatio est conversatio; amissio villicationis, est in morte hominis; ratio de villicatione est justa examinatio de transacta conversatione; locutio divitis cum villico, sermo Domini cum spiritu humano. Quid faciam, inquit villicus, quia Dominus meus aufert a me villicationem? Angustia villici timor spiritus humani. Sede cito, et scribe. Debitores servi, sunt intellectus, affectus, sensus, appetitus humani per culpam depravati. Et quanto magis intellectus, sive sensus, sive affectus, sive appetitus a bono dissidet, tanto amplius debet Deo. Sessio debitoris, est humiliatio peccatoris; scriptio debiti, consideratio peccati; debiti relaxatio, dimissio peccati. Timeat ergo et provideat sibi villicus iste, id est spiritus humanus, ut debitores istos a debito peccati per poenitentiam interim prudenter allevet, ut eum Dominus in fine sine fine de tali prudentia laudet. Amissa namque villicatione, fodere non valebit; et mendicare erubescet, quia, post hanc vitam, nemini datur vel facultas operandi, vel fiducia Deum deprecandi. Debitores quoque a debito relaxati, villicum post villicationem in domo accipiunt, quando sensus et affectus a peccato per poenitentiam et remissionem allevati et coelestibus praemiis ditati, hominem in coelesti mansione jucundum reddunt.