|
Homo quidam erat dives, et induebatur purpura, et bysso: et epulabatur
quotidie splendide (Luc. XVI). Dives iste Judaicum populum designat, qui
cultum vitae exterius habuit, et acceptae legis deliciis usus est ad
nitorem, non ad utilitatem. Lazarus ulceribus plenus gentilem populum
significat, qui ad Deum conversus peccata confitetur. Virus namque, quod
intus latebat, quasi rupta cute foras emittitur, dum occulta mala per
confessionem prodit. Et cupiebat saturari de micis, quae cadebant de
mensa divitis, et nemo illi dabat, quia gentilem quemquam ad cognitionem
legis admittere, superbus Judaicus populus despiciebat. Quia non ad
charitatem, sed ad elationem, doctrinam legis habuit, quasi de acceptis
opibus intumuit; et quia ei verba defluebant de scientia, quasi micae
cadebant de mensa. Sed contra, vulnera pauperis canes lingunt, quia
praedicatores, dum loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo vulnera
ad sanitatem reducunt, sicut carnis vulnera curat dum lingit. Unde
Lazarus interpretatur bene adjutus, quia ipsi hunc ad ereptionem juvant,
qui ejus vulnera per linguae correptionem curant. Factum est autem ut
moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Sinus
Abrahae, est requies bonorum pauperum, quorum est regnum coelorum
(Matth. V), quo post hanc vitam recipiuntur. Mortuus est et dives, et
sepultus est in inferno. Sepultura inferni, poenarum profunditas est,
quae post hanc vitam superbos, et immisericordes vorat. Elevans autem
oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum
in sinu ejus. A longe vident infideles, dum in imo positi ante diem
judicii fideles super se requiescere attendunt, quorum post gaudia
contemplari non possunt. Longe est, quod concupiscunt; quia illuc per
merita non attingunt. Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut
intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia
crucior in hac flamma. Infidelis populus verba legis in ore tenuit, quae
in opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebat, ubi se ostendit
scire, quod facere noluit. Ab extremo digiti se tangi desiderat, qui
aeternis suppliciis datus optat opera justorum, vel ultima sibi
participari. Fili, recordare, quia recipisti bona in vita tua, et
Lazarus similiter mala.
Nota quod dives iste aliquid boni fecit, ex quo bonum transitorium in
hac vita recepit: et Lazarus aliquid mali fecit, sed mala Lazari
purgavit ignis inopiae. Fili, recepisti bona in vita tua, quia omne
gaudium tuum felicitatem transitoriam putasti. Habent justi etiam bona
in mundo; sed quia in recompensationem non recipiunt, sed ad aeterna
sanctis desideriis aestuant, quae adsunt, minime bona videntur. Memento,
fili. Ecce divitem filium vocant, quem tamen a tormento non liberat;
quia praecedentes patres hujus populi multos a sua fide deviasse
considerant, nec ulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen
filios per carnem recognoscunt. Habeo enim quinque fratres. Judaicus
populus ex magna parte jam damnatus sequaces suos, quos super terram
reliquit, quinque libris Moysi carnaliter intellectis, vel quinque
sensibus corporis deditos novit. Quinario ergo numero fratres, quos
reliquerat, exprimit, quia eos ad spiritualem intelligentiam non
assurgere novit. Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex
mortuis resurrexerit, credent. Ex mortuis Dominus resurrexit, sed quia
Judaicus populus Moysi credere noluit, ei qui resurrexit credere
contempsit. Et cum verba Moysi spiritualiter intelligere noluit, ad eum
quem Moyses praedixerat non pervenit. Unde Veritas: Si crederetis Moysi,
crederetis forsitan et mihi (Joan. V).
|
|