|
Erunt duo in agro, unus assumetur, et alter relinquetur: duae molentes
in mola, una assumetur, et altera relinquetur: duo in lecto, unus
assumetur, et alter relinquetur (Luc. XVII). Possumus per illos qui in
agro sunt, homines laicos accipere in saeculo libere viventes. Sicut
enim ille qui in campo est habet potestatem quolibet divertendi, sic
laici rebus suis libere utentes, potestatem habent quod volunt faciendi:
comedunt quando volunt, bibunt quando volunt, et sic de caeteris. Pro
tanta ergo libertate sibi concessa, non inconvenienter in agro esse dici
possunt. Per illas autem, quae in mola molentes erunt, possumus accipere
eos qui rerum ecclesiasticarum curam gerunt: qui recte feminino genere
designantur, eo quod infirmitate et fragilitate sua arduitatem vitae
contemplativae ascendere non valent, et exteriora tantum tractare
negotia permittuntur: qui dum omnium sibi commissorum curam gerunt,
quasi per circuitum laboris sui molam ducunt. Per eos vero qui in lecto
erunt, possumus eos accipere, qui ab actionibus exterioribus quiescentes
solis factis coelestibus vacare, et divinae debent contemplationi
intendere. Lectus namque quietem significat. Primi sunt in agro, propter
libertatem; secundi in molendino, propter laborem; tertii in lecto,
propter quietem. Sed ex his omnibus unus assumetur, alter relinquetur.
Assumetur granum, relinquetur palea; assumetur frumentum, relinquetur
lolium; assumetur agnus, relinquetur haedus; assumetur piscis,
relinquetur anguis; assumetur bonus in praesenti per gratiam,
relinquetur malus per culpam; assumetur bonus in futuro ad gloriam,
malus relinquetur ad poenam; bonus assumetur ad beatitudinem, malus
relinquetur ad damnationem. Interim tamen, dum praesens agitur vita, in
omni modo vivendi semper boni sunt malis conjuncti, et sunt in agro, in
mola, in lecto bini, boni et mali. Videat igitur modo quisque quomodo
sit, et talem se faciat, ut debeat assumi, non relinqui.
|
|