|
Duo homines ascenderunt in templum ut orarent, unus Pharisaeus, et alter
publicanus. Pharisaeus stans haec apud se orabat. Deus, gratias ago
tibi, quia non sum sicut caeteri hominum (Luc. XVIII). Quatuor sunt
tumoris species: cum quis vel bonum quod habet a se habere existimat;
aut si datum a Deo credit, pro meritis sibi datum putat; aut cum se
jactat habere quod non habet; aut cum despectis caeteris, appetit
singulariter videri habere, quod habet. Hac Pharisaeus peste laborabat:
qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi
singulariter tribuens, publicano se praetulit, dicens: Deus, gratias ago
tibi. Ecce Pharisaeus ad abstinentiam exhibendam, ad impendendam
misericordiam, ad referendum Deo gratias oculum habet apertum, ad
humilitatis custodiam non habet. Et quid prodest, si tota civitas
custodiatur, et unum foramen, per quod hostes intrent, relinquatur.
Pharisaeus, Judaicum populum significat, qui ex justificationis legibus
extollit merita sua, et superbiendo recedit. Humiliatus publicanus,
gentilem significat, qui longe a Deo positus peccata confitetur, et
lamentando propinquat Deo, et exaltatur.
|
|