|
Factum est autem cum appropinquaret Jesus Jericho, caecus quidam sedebat
secus viam mendicans. Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogavit
quid hoc esset. Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret (Luc.
XVIII). Caecus iste significat genus humanum, quod a superna claritate
exclusum, damnationis suae patitur tenebras; sed, Domino propinquante
Jericho, curatur. Jericho, luna interpretatur, per quam defectus nostrae
mortalitatis intelligitur. Dum ergo verbum Dei infirmitatem nostrae
carnis suscepit, homo ad cognoscendum divina redit. Caecus sedet juxta
viam, dum incipit in ipsum credere, qui dicit: Ego sum via, veritas, et
vita (Joan. XII). Mendicat, dum rogat. Unde sequitur: Et clamabat. Jesus
transiens caecum audit, stans illuminat; quia per humanitatem suam,
nostrae caecitatis vocibus compatitur, sed per potentiam divinitatis
lumen nobis gratiae infundit. Et qui praeibant increpabant eum, ut
taceret. Qui Jesum praeeunt, significant tumultus carnalium vitiorum
quae dissipant hominis cogitationes et perturbant vocis orationes, ne
Jesus ad illuminandum venire possit cor hominis. Sed jam credens
sentiens se gravari phantasmate vitiorum priorum, et vocem suae
orationis impediri, ne pro se orare possit, ardentius clamat: Et Jesus
dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et
sequebatur illum magnificans Deum. Videt et sequitur, qui bonum quod
intelligit operatur, et Jesum praetereuntem imitatur. Et hic talis non
solum in Deo proficit, sed etiam alios ad laudem Dei accendit. Unde
sequitur: Omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.
|
|