|
Ecce vir nomine Zachaeus, et hic erat princeps publicanorum, et ipse
dives. Et quaerebat Jesum videre quis esset: et non poterat prae turba,
quia statura pusillus erat (Luc. XIX). Zachaeus, qui interpretatur
justus, significat credentes ex gentibus, qui per occupationem
temporalium depressi erant et minimi, sed a Deo sanctificati. Qui
intrantem Jericho Salvatorem videre volunt, dum fidei quam mundo
contulit participare volunt. Sed turba, id est vitiorum consuetudo, quae
caecum clamantem increpabat, etiam Jesum suscipientem tardat. Sed, sicut
caecus amplius clamando turbam vicit, ita pusillus terrena relinquendo,
arborem crucis ascendendo, turbam obstantem transcendit, clamans cum
Apostolo: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi
(Galat. VI). Sycomorus est arbor similis moro foliis, sed altitudine
praestans, et interpretatur ficus fatua, id est crux, quae credentes ut
ficus pascit ab infidelibus irridetur ut fatua. Quam pusillus ascendit,
dum quilibet humilis et propriae infirmitatis conscius in virtute crucis
gloriatur. Et per hanc laudabilem fatuitatem prope Dominum cernit
transeuntem; quia, si nondum ita solide ut est, jam tamen raptim, et
quasi in transitu, luci sapientiae coelestis intendit; Dominus autem in
domo manens reficitur, cum populum gentilem ad fidem conversum, vel
quemlibet fidelem per spiritum inhabitans bonis ejus operibus satiatur.
Zachaeus quoque dimidium bonorum suorum dat pauperibus, cum ipse, quia
ad Deum convertitur, ea tantum quae necessaria sunt corpori reservat
sibi, caetera vero pauperibus erogat. Quadruplum denique pro
defraudatione reddit, cum pro qualibet culpa, quatuor Evangeliorum
praecepta complet, aut quatuor cardinales virtutes exercet.
|
|