CAP. XXX. De Domino flente super Jerusalem.

Appropinquavit Jesus Jerusalem, et videns civitatem flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu (Luc. XIX). Quod Dominus secundum historiam semel fecit, hoc quotidie per electos suos Ecclesia agit. Plus plangit reprobos, qui nesciunt cur plangantur, quia exsultant in rebus pessimis (Prov. XX). Qui si damnationem sui praeviderent, seipsos cum electorum lacrymis plangerent. Qui in perversitate sua diem suam hic habent, in qua et pacem habent ex abundantia temporalium, et supplicia nunc absconduntur ab oculis eorum, quia refugiunt ventura praevidere, quae temporalem laetitiam perturbant. Sed veniens dies quando animas exeuntes a corporibus daemones inimici circumdabunt vallo, trabentes eas ad societatem suae damnationis. Et undique circumdabunt et coangustabunt, quando non solum operis, sed etiam locutionis et cogitationis iniquitates ante oculos eorum replicabunt. Et ad terram prosternentur, cum caro in pulverem redigetur. Filii etiam cadent, cum illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. CXLV). Quae cogitationes etiam per lapides signantur, cum subditur: Non relinquetur in te lapis super lapidem, Perversa enim anima, cum perversae cogitationi perversiorem addit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur. Et hoc ideo, quia non cognovit tempus visitationis suae. Perversam enim animam Deus aliquando visitat praecepto, aliquando flagello, aliquando miraculo. Sed quia superbiens contemnit, nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis traditur, cum quibus in aeterno judicio damnationis societate colligatur.