CAP. XXXI. De vinea et agricolis.

Homo quidam plantavit vineam et locavit eam agricolis, et ipse peregre fuit multis temporibus, et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi (Luc. XX). Vinea Domini sabaoth, domus Israel est; coloni, operarii qui ad excolendam vineam; hora prima, tertia, sexta, nona, sunt conducti. Peregre fuit qui ubique praesens est, cum vinitoribus liberum arbitrium dereliquit. Primus servus qui mittitur, Moyses legislator intelligitur qui per quadraginta annos fructum legis, quam dederat a cultoribus inquirebat. Sed caesum dimittunt inanem, quia irrataverunt Moysem in castris, et Aaron sanctum Domini, et vexatus est Moyses propter eos, quia exacerbaverunt spiritum ejus (Psal. CV). De quibus ipse ait: Uva eorum, uva fellis, et botri eorum amarissimi. Fel draconum vinum eorum (Deut. XXIII). Alter servus, David propheta est, qui post Moysem vineae colonos psalmodiae modulatione et citharae dulcedine ad exercitium boni operis invitabat. Sed et hunc contumeliis affectum: dimittunt inanem, dicentes: Quae nobis pars in David: aut quae haereditas in filio Isai? (III Reg. XII.) Qui tamen pro hac vinea, ne penitus exstirpetur, sic orat: Domine Deus virtutum, convertere; respice de coelo, et vide, et visita vineam istam (Psal. LXXIX). Tertius servus, fuit chorus prophetarum, qui populum corrigebant, et mala quae cultoribus vineae imminebant praedicebant. Sed et illos persecuti sunt, et occiderunt. Cujus vineae sterilitatem Jeremias deplorat, dicens: Ego plantavi te vineam electam, quomodo conversa es in pravum vinea aliena? Quid faciam? mittam filium meum dilectum: forsitan cum hunc viderint, verebuntur. Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est haeres, occidamus eum, ut no tra sit haereditas (Jor. II). Sic Judaei Ecclesiae haereditatem Christo praeripere volunt, dum fidem, quae per eum est, exstinguere conantur: Justitiae Dei non subjecti, sed suam constituere volentes (Rom. X). Et ejicientes eum extra vineam, occiderunt. Marcus mutat hunc ordinem, dicens: Occiderant, et ejecerunt eum extra vineam (Marc. XII): in quo pertinacia eorum notatur, qui post resurrectionem praedicantibus apostolis credere noluerunt, sed quasi vile cadaver projicientes gentibus suscipiendum dederunt. Sed Dominus malos colonos male perdidit, dum incredulos Judaeos in sua incredulitate dereliquit, et per principes Romanos longe lateque dispersit. Secundum moralem sensum vinea locatur, cum mysterium baptismi fidelibus ad exercendum opere committitur. Mittuntur tres servi, ut de fructu accipiant, cum lex, psalmodia, prophetia ad bene agendum hortatur: sed contumeliis affecti, vel caesi ejiciuntur, cum sermo auditus vel contemnitur, vel blasphematur. Missum insuper haeredem occidit, qui Filium Dei contemnit, et Spiritui quo sanctificatus est contumeliam facit. Vinea alteri datur, cum gratia, quam superbus abjicit, humilis ditatur. Scribae manum mittere in illum quaerunt, sed timore retinentur, cum falsus quilibet unitatem Ecclesiae propter bonorum multitudinem, vel erubescit, vel timet impugnare.